The Ancient History of the Egyptians, Carthaginians, Assyrians, Babylonians, Medes and Persians, Macedonians and Grecians (Vol. 1 of 6)Rollin, Charles
History
The Ancient History of the Egyptians, Carthaginians, Assyrians, Babylonians, Medes and Persians, Macedonians and Grecians (Vol. 1 of 6)
Rollin, Charles
History, Ancient
A Letter written by the Right Reverend Dr. FRANCIS ATTERBURY, late Lord
Bishop of Rochester, to M. ROLLIN, in commendation of this Work.
Reverende atque Eruditissime Vir,
Cum, monente amico quodam, qui juxta ædes tuas habitat, scirem te Parisios
revertisse; statui salutatum te ire, ut primùm per valetudinem liceret. Id
officii, ex pedum infirmitate aliquandiu dilatum, cùm tandem me impleturum
sperarem, frustrà fui; domi non eras. Restat, ut quod coràm exequi non
potui, scriptis saltem literis præstem; tibique ob ea omnia, quibus à te
auctus sum, beneficia, grates agam, quas habeo certè, et semper habiturus
sum, maximas.
Reverà munera ilia librorum nuperis à te annis editorum egregia ac
perhonorifica mihi visa sunt. Multi enim facio, et te, vir præstantissime,
et tua omnia quæcunque in isto literarum genere perpolita sunt; in quo
quidem Te cæteris omnibus ejusmodi scriptoribus facilè antecellere, atque
esse eundem et dicendi et sentiendi magistrum optimum, prorsùs existimo;
cùmque in excolendis his studiis aliquantulum ipse et operæ et temporis
posuerim, liberè tamen profiteor me, tua cum legam ac relegam, ea edoctum
esse à te, non solùm quæ nesciebam prorsus, sed etiam quæ anteà didicisse
mihi visus sum. Modestè itaque nimiùm de opere tuo sentis, cùm juventuti
tantùm instituendæ elaboratum id esse contendis. Ea certè scribis, quæ à
viris istiusmodi rerum haud imperitis, cum voluptate et fructu legi
possunt. Vetera quidem et satis cognita revocas in memoriam; sed ita
revocas, ut illustres, ut ornes; ut aliquid vetustis adjicias quod novum
sit, alienis quod omnino tuum: bonasque picturas bonâ in luce collocando
efficis, ut etiam iis, à quibus sæpissimè conspectæ sunt, elegantiores
tamen solito appareant, et placeant magis.
Certè, dum Xenophontem sæpiùs versas, ab illo et ea quæ à te plurimis in
locis narrantur, et ipsum ubique narrandi modum videris traxisse, stylique
Xenophontei nitorem ac venustam simplicitatem non imitari tantùm, sed
planè assequi: ita ut si Gallicè scisset Xenophon, non aliis ilium, in eo
argumento quod tractas, verbis usurum, non alio prorsùs more scripturum
judicem.
Hæc ego, haud assentandi causâ, (quod vitium procul à me abest,) sed verè
ex animi sententiâ dico. Cùm enim pulchris à te donis ditatus sim, quibus
in eodem, aut in alio quopiam doctrinæ genere referendis imparem me
sentio, volui tamen propensi erga te animi gratique testimonium proferre,
et te aliquo saltem munusculo, etsi perquam dissimili, remunerari.
Perge, vir docte admodùm et venerande, de bonis literis, quæ nunc neglectæ
passim et spretæ jacent, benè mereri: perge juventatem Gallicam (quando
illi solummodò te utilem esse vis) optimis et præceptis et exemplis
informare.
Quod ut facias, annis ætatis tuæ elapsis multos adjiciat Deus! iisque
decurrentibus sanum te præstet atque incolumem. Hoc ex animo optat ac
vovet
Tui observantissimus
FRANCISCUS ROFFENSIS.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account