The Celtic Christianity of Cornwall: Divers Sketches and StudiesTaylor, Thomas
History
The Celtic Christianity of Cornwall: Divers Sketches and Studies
Taylor, Thomas
Cornwall (England : County) -- Church history
Ego quidem Liuricus Dei dono Essecestriae episcopus, jussione et
exhortatione domini mei reverentissimi Gregorii (VI) papae regisque
nostri et reginae omniumque optimatum totius regni Angliae exhortatus ut
ecclesiam beati Michaelis archangeli de Cornubia, utpote quae officio et
ministerio angelico creditur atque comprobatur consecrari ac
sanctificari, quatenus eam ab omni episcopali jure, potestate, seu
subjectione liberarem atque exuerem, quod et facere totius cleri nostri
consensu et hortatu non distuli, libero igitur eam et exuo ab omni
episcopali dominatione, subjectione, inquietudine, et omnibus illis qui
illam ecclesiam suis cum beneficiis et elemosinis expetierint, et
visitaverint, tertiam partem penitentiarum condonamus. Et ut hoc
inconcussum et immobile et etiam inviolabile fine tenus permaneat, ex
authoritate Patris et Filii et Spiritus Sancti omnibus nostris
successoribus interdicimus ne aliquid contra hoc decretum usurpare
praesumant.
Signum ejusdem Liurici Essecestriae episcopi ✠.
------------------------------------------------------------------------
APPENDIX D
ERECTION OF THE PRIORY OF ST. MICHAEL IN CORNWALL
(_Monasticon_, p. 414)
_Prioratûs St. Michaelis in Cornubiâ constructio_ (Ex custumali
Prioratûs de Otterton, fol. 58).
Omnibus Sancte Dei ecclesie filiis notificare dignum duximus quod
ecclesia beati Michaelis de Cornubia a venerabili Bernardo, ecclesie
prefati archangeli de Periculo Maris abbate, in anno quo hominem exuit
rex Henricus constructa, et in anno regis Stephani a religioso viro
Roberto Exoniensi presule prestito abbate, qui presens aderat, id
impetrante, Domino est consecrata. Idem vero abbas sagaci mente
pertractans celestis militie principem locum eundem Deo ad serviendum et
sibi ad inhabitandum delegisse, predicti pontificis consilio et comitis
Raneri et baronum provincie suffragio, ut divinitati honor perpetuus
impenderetur, officinas religioni idoneas construere et fratres xiii in
honorem Christi Jhesu et apostolorum ejus, ut, videlicet, pro modulo suo
in fide que per dilectionem operatur et spe in cultura vinee Domini
Sabbaoth desudantis denarium mereretur retributionis, aggregare curavit;
de redditibus ecclesie tam antiquitus datis quam a viris provincie in
presentia sua ad hoc attributis victui eorum necessario sufficienter
providens.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account