The Commune of London, and other studiesRound, John Horace
History
The Commune of London, and other studies
Round, John Horace
Great Britain -- History -- Norman period, 1066-1154; London (England) -- History -- To 1500
Willelmus dei gratia Elyensis episcopus Domini Regis
cancellarius universis Christi fidelibus ad quos presens
scriptum pervenerit salutem in vero salutari. Universitati
vestre notum fieri volumus nos dedisse et concessisse et
presenti carta nostra confirmasse dilecto et familiari nostro
Gaufrido Blundo civi Lond’ et heredibus suis totam terram
et mesuagium cum pertinentiis et libertatibus et liberis
consuetudinibus et rebus cunctis que ad predictam terram
pertinent, quam terram et quod mesuagium cum pertinentiis emimus
de Waltero Lorengo qui fuit nepos Petri filii Walteri[517] et
Roberti filii Walteri et eorum heres per veredictum tocius
civitatis Londoniarum (_sic_), et hoc testificatum fuit
coram nobis _a maioribus baronibus civitatis_ apud Turrim
Lond’. Que terra et quod mesuagium cum pertinentiis fuerunt
predicti Petri filii Walteri et predicti Roberti filii Walteri
qui fuerunt avunculi predicti Walteri Loreng’ et jacent in
parochia Sancti Laurentii de Judaismo et in parochia Sancte
Marie de Aldermanebery, habendum et tenendum predicto Gaufrido
et heredibus suis jure hereditario imperpetuum cum omnibus
pertinentiis et libertatibus et liberis consuetudinibus et cum
omnibus rebus, scilicet quicquid ibidem habuimus in terris,
in lignis, in lapidibus, in redditibus, et in rebus cunctis,
sine aliquo retenimento faciendo inde servicium quod inde
capitali domino debet, scilicet vj d. per annum ad Pasch’ pro
omni servitio. Hanc vero terram et mesuagium cum pertinentiis,
ut predictum est, ego Willelmus predictus et heredes nostri
predicto Gaufrido et heredibus suis contra omnes gentes
imperpetuum warrantizabimus. Pro hac donatione et concessione et
carte nostre confirmatione predictus Gaufridus Blund dedit nobis
quatuor viginti et decem libras argenti in gersumam. Et ut hec
nostra donatio et concessio rata et inconcussa predicto Gaufrido
et heredibus suis imperpetuum permaneat, eam presenti scripto et
sigilli nostri munimine corroboravimus.
Hiis testibus: Hugoni Cestrensi episcopo; Henrico de Longo
Campo fratre nostro; Willelmo de Brause; Henrico de Cornhell’;
Willelmo Puintel; Ricardo filio Reineri; Henrico filio Ailwin’;
Waltero de Hely senescallo nostro; Matheo de Alenzun camerario
nostro; magistro Michaele; Willelmo de Sancto Michaele; Gaufrido
Bucuinte; Simone de Aldermannebury; Baldewino capellano nostro;
Stephano Blundo; Philippo elemosinario nostro; magistro Willelmo
de Nanntes; Daniele de Longo Campo clerico nostro; Reimundo
clerico nostro, et multis aliis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account