The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. xii.
Inter eos statuunt precones atque tribunos,
Et pro lege suum velle licere iubent.
Hoc sua iura ferunt preconis voce, quod omnis
Sit domus exusta que maledicit eis:
Qui scelus illorum non fortificat sceleratus,
Decapitatus erit, et domus igne perit.
Constituunt socios sceleris comitesque furoris,[218]
Ex quorum manibus pendeat istud opus.
Hac quoque de causa vidi quam plurima dampna,
Dum preco fatui clamat in aure fori: 840
Rusticus intonuit, datus est celer ignis in edes,
Fitque repente sonus, plena fit igne domus.
Hec sibi rusticitas furiens statuebat, vt omnis
Et vetus et iuuenis que valet arma ferat:
Hii palos veteres gestant, qui sunt veterani,
Aut contos cicius quam sibi desit onus.[219]
Membra leuant baculis fessique senilibus annis,
Quos, velut est ouium, tussis eundo notat.
Rusticus hic veniens fert euersamque pharetram,
Hic fractos arcus, hic sine luce facem; 850
Quique colum baiulat non se reputauit inermem,
Debilis armatus sic furit ipse senex.
Rusticitate tamen iuuenilis quos furit etas
Quicquid adest manibus asperiora gerunt;
Ascia, falx, fede quos roderat atra rubigo,[220]
Gestantur, que suo cuspide colla secant.
Quem vagina tegit ensem vix dimidiata,[221]
Gestat et ingenuos rusticus inde ferit:
Est ibi vanga loco gladii, baculus velut hasta
Vibratur, que simul prompta securis adest: 860
Arcus ibi multus fumo que etate retortus,
Et sine tunc pennis multa sagitta volat:
Tribula, furcula tunc quasi rumphea rite feruntur,
Fertur et vt gladius malleus ipse ferus.
Dixerat, ‘Ista decent humeros gestamina nostros,’
Rusticus, et tali murmure transit iter.
Sic saltant iuuenes catulorum more per arua,
Et transire feras de leuitate putant.[222]
Est ibi funda manu lapides quoque limpidiores,
Vnde dedit varias rusticus ipse minas. 870
Hii glebas, hii direptos et ab arbore ramos,
Est vbi nil aliud, de feritate ferunt:[223]
Pars gerit et silices, ne desint tela furori,
Menteque mortifera dant fera bella sua:
Perfusam multo sapientum sanguine terram
Hoc genus insipiens inmaduisse ferunt.
Hii gradibusque suis iter arripuere gradatim,
Quo sibi non racio velle set ire iubet.
=Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter et quando dicte furie
instigante diabolo, nouam Troiam, id est[224] ciuitatem Londoniarum,
ingresse sunt: nam sicut Troia nuper desolata extitit, ita ista ciuitas
protunc[225] quasi omni consolacione destituta pre dolore penitus
ignominiosa permansit.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account