The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. xiii.
A dextrisque nouam me tunc vidisse putabam
Troiam, que vidue languida more fuit: 880
Que solet ex muris cingi patuit sine muro,
Nec potuit seras claudere porta suas.[226]
Mille lupi mixtique lupis vrsi gradientes
A siluis statuunt vrbis adire domos:
Non erat in terris monstrosum quicquid abortum,
Seu genus, vnde furor ledere posset humum,
Quin venit et creuit, spersus velut imber ab austro,
Qualibet ex parte parsque furoris adest.
Tunc in aperta loca que monstra prius latuerunt
Accedunt, paribus suntque recepta suis: 890
Belua vasta, ferox, siluis que palustribus exit,
Qui tantum rabie non furit, immo fame;
Plus tamen ex rabie dispersam seuit in urbem,[227]
Que stupet ignotum tale venire malum.
Agresti furia iurat siluestris, vt vno
Legibus excussis iura furore ruent:
Tantus adest numerus seruorum perdicionis,
Cingere quod murus vix valet vllus eos.
Cum furor vrget opus, remanet moderacio nulla,
Set magis in vetitum quodlibet ipse ruit: 900
Sponte sua properant, nichil est prohibere volentes,
Sic valet inceptam tollere nemo viam:
Omnia traduntur, postes reserauimus hosti,
Et fit in infida prodicione fides.
Vt fremit acer equs, qui bellicus ere sonoro
Saltat, et ignorat proximiora mala,
Sic fera rusticitas incircumspecta malorum
Incipit, et finem non videt inde suum:
Victricem repetit dextre coniungere dextram
Concio seruilis, quam furor omnis habet. 910
Sic adeunt vrbem turbe violenter agrestes,
Et maris vt fluctus ingrediuntur eam.
O quam magna nimis res et spectabile mirum
Creuit in introitu de nouitate mali!
Aula palentina grandis mutatur in vrbe,
Omnis et in formam vertitur ipsa case;
Atque casas minimas subito mutauit in aulas
Sors, que iudiciis tunc fuit egra magis.
Ecce Iouis festiua dies de Corpore Cristi,
Cum furor accinxit vrbis vtrumque latus:[228] 920
Precedens alios Capitaneus excitat vnus
Rusticus, vt cuncti consequerentur eum.
Ipse viris multis prefultus conterit vrbem,
Ense necat ciues, concremat igne domos:
Non solus cecinit, set secum milia traxit,
Involuitque malo milia multa suo;
Colligit os rabiem seueque cupidine cedis
Auribus in vulgi concinit, ‘Vre, feri.’
Que via salua fuit, furit ignibus impetuosa,
Quo longum castrum ductile nescit iter; 930
Baptisteque domus, sponso viduata, per ensem
Corruit, et flammis mox fuit illa cinis;
Flagrabant sancte sceleratis ignibus edes,
Mixtaque fit flamme flamma proterua pie.
Attoniti flebant trepido de corde ministri,
Abstulerat vires corporis ipse timor.
Qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
Iussit vt igne polus torqueat orbis humum.
Si qua domus mansit poteratque resistere tanto
Indeiecta malo, dat pia vota deo. 940
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account