The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
‘Conditor O generis humani, Criste redemptor,
Est sine quo melius nil vel in orbe bonum,
Dixisti, que tuo sunt omnia condita verbo,
Mandasti, que statim cuncta creata patent;
Inque tuo verbo celi formantur, et omnem
Spiritus ornatum fecerat inde tuus.
Per te sunt et aque, certus quoque terminus illis,
Est per te piscis et maris omne genus: 1800
Aera cum genere volucrum sermone creasti,
Quatuor et vento partibus ora dabas:
Cunctipotensque tuo fundasti numine terram,
Fixit quam stabilem prouidus ordo tuus:
Cunctaque terrigena viuunt animalia per te,
Subque tua lege reptile quodque mouet.
Sicut ymago tua tandem fuit et racionis
Factus homo, quod opus sit super omne tuum;
Qui precepta tua veteri serpente subactus
Preterit, et pomi mors sibi morsus erat. 1810
Set pietate tibi quod eum de morte resumas,
Virginis ex carne tu caro factus eras;
Sicque parens nostri generis de carnis amore
Efficeris, nobis gracior vnde fores.
Vt te credo deum sic esse meumque parentem,
Micius, oro, pater, tu mea fata rege!
Vt de morte crucis te non pudet esse cruentum,
Hoc ita, Criste meis tempore parce malis!
Qui Paulum pelago, Petrum de carcere, Ionam
Eripis a piscis ventre, memento mei! 1820
Nescit abesse deus in se sperantibus, egros
Visitat, elisos erigit, auget opem.
Peccaui, redeo, miserere precor miserendi!
Tempus adest, miseros te refouere decet.
Parce, precor, fulmenque tuum tua tela reconde,
Que michi nunc misero tristia tanta parant.
‘O! cui fundo preces, te deprecor, intret in aures
Hec mea diuinas vox lacrimosa tuas!
Iam prope depositus sum mundo, frigidus, eger,
Seruatus per te, si modo seruer, ego. 1830
O superi, fractis,’ dixi, ‘succurrite remis,
Et date naufragio litora tuta meo!
Que genus humanum curauit origine Cristi,
Materiam cure prebeat illa mee!
Te precor, alme deus, sit vt illa michi mediatrix,
Que peperit florem flore manente suo.
Cur mala que pacior nullo michi tempore soluis?
Ecce simul morimur, respice, plaga monet!’
Cum magis in precibus prostratus proxima dampna
Expectans timui speque salutis egens, 1840
Impetus en subito ruit, et concussit ad ymum
Nauem, quam Cille deuorat ira prope:
Vis tamen alma precum sitibunda voraginis ora
Obstruxit, nec ea fit saciata vice.
Semper in incerto fuimus quid fata pararent,
Nec spes pro nobis, nec timor equs adest.
Micius ille perit subitis qui mergitur vndis,
Quam sua qui timidis brachia iactat aquis.[290]
Absque quiete tamen rogat omnis votaque suplex
Impendit, que pias fundit ad alta preces. 1850
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account