The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Turris, vbi rupta spelunca fuit leopardi,
Ipseque compulsus vt pius agnus abit;
Turris, vbi pressit vi tegula feda coronam,
Quo cecidit fragili sub pede forte caput; 1760
Turris, non thuris olefacta salute set egra,
Lugens non ludens, tedia queque ferens;
Turris diuisa linguis Babilonis ad instar,
Turris, vt est nauis Tharsis in ore maris.
Sic patitur pressa vicii sub gurgite turris,
Nescia qua morum parte par~are~ viam.
Quisque dolet, set non vt ego, dum talis amarum
Spectat ad interitum naufraga Cilla meum.
Hec ita sompnifero vigilans quasi lumine signa
Vidi, quo timui dampna futura rei. 1770
Nimirum quod ego, dum talia ferre putabam,
Territus in sompnis et timefactus eram:
Ductus in ambiguis dixi quam sepe periclis,
Quod michi naue mea tucius equor erat.
Sic ego concussus Euros Zephirosque timebam,
Et gelidum Boream precipitemque Nothum:[288]
Quatuor hii venti partes per quatuor orbis
Flant, nec obesse suis flatibus vlla queunt.
Nostra per aduersas agitur fortuna procellas,
Sorte nec vlla mea tristior esse potest. 1780
Talia fingebam misero michi fata parari,
Demeritoque meo rebar adesse malum.
Sic mecum meditans, tacito sub murmure dixi,
‘Hec modo que pacior propria culpa tulit.’
Non latuit quicquam culparum cordis in antro,
Quin magis ad mentem singula facta refert:
Cor michi commemorat scelerum commissa meorum,
Vt magis exacuat cordis ymago preces.[289]
Non fuit ex sanctis quem non mea lingua precatur,
Dum maris interitum preuia signa parant: 1790
Accensam summi precibus mulcere paratus
Iram, cum lacrimis sic mea verba dedi.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account