The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Vix quod sedatas terra resumpsit aquas:
Set mare qui pedibus calcauit in orbe misertus,
Horrida compescens tempora leta dedit: 1910
Equora constrinxit celique foramina clausit,
Et minus iratas cedere iussit aquas:
Nebula deiecit nimbis aquilone remotis,
Nec fragor vlterius voce tonante furit:
Equoris arcet aquas, iubet vt sit terminus illis,
Ne maris infirmam plus terat ira ratem.
Tunc celo terras ostendit et ethera terris,
Et pelagi furias pescuit ipse feras:
Tunc loca concrescunt, quia decrescentibus vndis
Pax redit, atque probis fit renouata salus. 1920
Fusca repurgato fugiebant numina celo,
Fulsit et optata clarior illa dies;
Ortaque lux radiis solidum patefecerat orbem,
Cessit et anterior sors tenebrosa malis.
Sic mare litus habet, plenos capit alueus ampnes,
Legibus atque noue tunc patuere vie:
Sic, deus vt voluit, cum sit moderacior vnda,
Leticie mixti convaluere metus.
Omnes tunc Cristum laudant, quod ab ore procelle
Non sinit extinctos, set reparauit eos. 1930
Tunc ego, deflexis genibus set ad ethera palmis
Tensis, sic dixi: ‘Gloria, Criste, tibi!’
Hoc iterans gelida formidine frena resolui,
Leticieque noue spes michi mulcet iter.
Dum mare pacatum, dum ventus amicior esset,
Spes redit et nautis corda subacta leuat.
Viribus ergo suis pauidus sibi nauta resumptis
Nauigat, vt portum pacis adire queat.
Carbasa mota sonant, iubet ~vti~ nauita ventis,[294]
Subque noue sortis spe noua vela dari. 1940
=Hic loquitur adhuc de naui visa in sompnis, id est[295] de mente sua
adhuc turbata, vt si ipse mentaliter sompniando, quasi per nauem variis
ventis sine gubernaculo agitatam, omnes partes mundi pro pace mentis
scrutanda investigasset, et tandem in partes Britannie maioris, vbi
raro pax est, dicit se applicuisse. Dicit eciam qualiter vox in sompnis
sibi iniunxit quod ipse omnino scriberet ea que de mundo in illo
scrutinio[296] vidisset et audisset; et ita terminatur sompnium.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account