The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Si sibi presumat Cesar papalia iura,
Hoc non papa sinit, immo resistit ei: 610
Ergo quid est bellum pape quod Cesaris extat?
Nam deus ecclesie pacis amator erat.
Set quia papa suis mundum scrutatur in armis,
Inueniet similem quem petit inde modum:
Opponis mundo, mundus respondet, et illam
Quam sibi preponis rem dabit ipse tibi.
Quos prius ecclesia fundauerat ipsa fideles,[385]
Nunc magis impaciens dura per arma necat.
Rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
Rectorem dubie nauita puppis amat: 620
Cristus amat pacem, pax vendicat et sibi clerum,
Clerus et ergo suos debet habere pios.
Turpe referre pedem nec passu stare tenaci,
Turpe laborantem deseruisse ratem;
Turpius est Cristi pro mundo iura fugare,
Qui statuunt bellum pacis adesse loco.
Omnia regna quasi, Cristi que nomen invndat,
Bella gerunt reprobis horridiora Gethis.
Sufficeret tamen hoc, quod bella forent laicorum,
Si non quod proprio clerus in ense ferat: 630
Quicquid agant laici, minus excusare valebo
Clerum, quem Cristi regula pacis habet.
Set bona que mundi fugitiua sunt velut vmbra,[386]
Postposito Cristo, bella nephanda mouent.
Quicquid in humanis sit spiritualiter actum,
Clerus in officio clamat habere suo:
Est et mundanis que maior gloria rebus,
Vendicat hoc gladii proprietate sui.
Sic modo fert clerus geminas quibus euolat alas,
Illa tamen mundi plus placet ala sibi. 640
Sic piper vrtice mordacis semina miscent,[387]
Dum clerus mundi sponsus adheret ei;
Dumque tumens mundo clerus se miscet auaro,
Quo doleat populus, fit magis egra salus.
Non satis est illis populum vexare quietum,
Set magnum bello sollicitare deum.
Est ‘Non occides’ scriptum, set in orbe manentem
Preualet hoc certum nullus habere locum.
Est vbi dic ergo ius nostrum, nonne caducis
Talibus in rebus quas retinere nequis? 650
Linea natalis matris de iure fatetur
Heredem Cristum, qua fuit ortus, humi:
Si quid in hoc mundo nobis proprium magis esset,
Pars foret hoc Cristi que titulatur ei:
Hanc tenet intrusor modo set paganus, ab illa
Thesauris nostris nulla tributa feret.
Nos neque personas neque res repetendo mouemus
Bella viris istis, lex ibi nostra silet:
Non ibi bulla monet, ibi nec sentencia lata
Aggrauat, aut gladius prelia noster agit: 660
Que sua sunt Cristus ibi, si vult, vendicet ipse,
Proque sua bellum proprietate ferat.
Nos ita longinquis non frangimus ocia guerris,
It neque pro Cristi dote legatus ibi;
Set magis in fratres, signat quos vnda renatos,
Pro mundi rebus publica bella damus.
Mandatum Cristi clerus quod predicet extat,
Et sibi sic lucrum spirituale gerat;
Non lego quod mundi pro lucro clerus ad arma
Procedat, set ibi parcat amore dei. 670
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account