The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Sermo tamen cleri paganos nescit, vt illos
Conuertat, nec eo se iuuat ipse lucro:
Castra sibi que domos pocius lucratur et vrbes,
Pro quibus, vt vincat, forcius arma mouet.
Est sibi quod proprium, sic spirituale recusat,
Torpet et improprie quo foret ipse vigil;
Que tamen impropria Cristus sibi dixerat, ~illa~
Mundi terrena propriat ipse sua:
Sic magis impropria propriat, propriisque repugnans
Dispropriat clerus, que dedit acta deus. 680
Venit enim princeps huius mundi, famulatum
Optinet et nostrum, fert quia grande lucrum.
Cristi pauperiem mens nostra perhorret auara,
Ocia ne nostri corporis ipsa premat;
Nec sua cor mulcet humilis paciencia nostrum,[388]
Hoc etenim nostra pompa superba negat:
Nullus nos cinget nisi libera nostra voluntas,
Cuius habet tenera ducere frena caro.
Conditor est iuris qui spernere iura videtur,
Nec tenet ipse vias, quas docet esse suas; 690
Crimina condempnat qui crimine primus habetur,
Corripiens alios deteriora facit.
Ipse suas maculas, qui noscere vult aliorum,
Noscat, et emendet que sua culpa parat:
Qui claues Petri gestaret vt ostia celi
Panderet, illa viris claudit in orbe prius.
Cum magis hoc penso, magis obstupefactus in illo
Sum, nam lux quicquid predicat vmbra fugat:
Vnius gustus infecit milia multa,
Commaculantur eo cuncta sapore malo. 700
Sublimo residens dux prima superbia curru,
Multa minans vultu, lumine, voce, manu:
Subsequitur liuor, turba comitatus acerba,
Pallida res, atra pestis, amara lues;
Que solet et pietas peccata remittere vindex,
Extat auaricia lucra caduca petens.
Quam grauis est pestis, quam triste superbia nomen,
Radix peccati, fons et origo mali!
Fons fuit hec sceleris, tocius causa doloris,
Virtutum morbus, saltus ad yma cadens, 710
Hospes auaricie, paupertas prodiga, fraudis
Principium, fallax sensus, iniqus amor,
Irrequies mentis, lis proxima, mortis amica,
Perfida mens, racio deuia, vanus honor.
Hec quasi de proprio sunt apropriata superbo,
Heres et baratri primus habetur ibi:
Hoc capitale malum quo regnat egens caput omne
Conficit, et caude par facit esse sue.
Hoc caput est rerum viciis seruire coactum,
Liber homo didicit hoc graue ferre iugum; 720
Non illud domini, quod dicitur esse suaue,
Immo quod imposuit invidus hostis ei;
Non quo libertas perquiritur illa salutis,
Set quod seruili condicione premit.
Fabrica prima, decus primum, primatis honore
Preditus, est prime perdicionis opus.
Prodolor, heu! tante dic que sit causa ruine:
Elate mentis motus origo fuit.
O mens elata, presumpcio dira, superni
Regis habere locum, iudicis esse parem, 730
Equarique suo factori, non imitari,
Equiperare deum nec bonitate sequi!
Expedit exemplis vt talibus euacuetur
Fastus, et ex humili corde paretur opus.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account