The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Attamen illa scola, dum sit socie sociata,
Fine dabit socium plangere gesta reum.
Sic scola cum socia confirmat in arte scolarem,
Fiet quod laicus, quando magister erit.
Heu! grauis est socia, grauis est scola iuncta sodali,
Ista vorat corpus, illaque tollit opes: 1470
Est inhonesta deo res, et mirabile plebi,
Quando magister erit atque ribaldus idem.
Ecclesia sponsa nuda, vestitur amica;
Sponsa relicta perit, altera cara viget:
Sic desponsata clamare fide sibi fracta
Nunc venit ecclesia iura petendo sua.
Set quia lux periit, perit hinc ius, sicque recedit
Curati sponsa stans quasi tota vaga.
Sic rector viciis studium non moribus aptans,
Dat decimam Veneri, que solet esse dei: 1480
Sic sibi consimilem generat curatus, vt artem
Nature solitam compleat ipse suam:
Sic viget in studio laici curatus ad instar
Corporis, vt sexum multiplicare queat:
Sic scola, que morum mater magis esse solebat,
Efficitur viciis stulta nouerca suis.
=Hic loquitur de rectoribus illis, qui in curis residentes, curas tamen
negligentes, venacionibus precipue et voluptatibus penitus intendunt.=
Cap^m. xviii.
Tercius est rector, animum qui tendit ad orbem,
In cura residens dum manet ipse domi:
Nuda sue folia cure sine fructibus affert,
Dum sine luce regens stultus obumbrat eam. 1490
Predicat ipse nichil animas saluare, nec egros
Visitat, aut inopes tactus amore iuuat:
Est sibi crassus equs, restatque sciencia macra,
Sella decora que mens feda perornat eum.
Ad latus et cornu sufflans gerit, vnde redundant
Mons, nemus, vnde lepus visa pericla fugit;
Oris in ecclesia set vox sua muta quiescit,
Ne fugat a viciis sordida corda gregis.[400]
Sic canis, ad questum qui clamat in ore fideli,
Certus habebit eo quicquid habere velit; 1500
Set miser, ad portas qui clamat et indiget escis,
Heu! neque mica datur nec liquor vllus ei.
O deus, in quanta talis tibi laude meretur,
Dans alimenta cani, que negat ipse viro!
Vix sibi festa dies sacra vel ieiunia tollunt,
Quin nemus in canibus circuit ipse suis:
Clamor in ore canum, dum vociferantur in vnum,
Est sibi campana, psallitur vnde deo.
Stat sibi missa breuis, deuocio longaque campis,
Quo sibi cantores deputat esse canes: 1510
Sic lepus et vulpis sunt quos magis ipse requirit;
Dum sonat ore deum, stat sibi mente lepus.
Sic agitat vulpis vulpem similis similemque
Querit, dum iuuenem deuorat ipse gregem;
Nam vagus explorat vbi sunt pulchre mulieres
Etatis tenere, pascat vt inde famem:
Talis enim rector mulieribus insidiatur,
More lupi clausas circuientis oues.[401]
Dum videt ipse senem sponsum sponsam iuuenemque,
Tales sub cura visitat ipse sua; 1520
Suplet ibi rector regimen sponsi, que decore
Persoluit sponse debita iura sue.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account