The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Non honor est tantus, quo non sit in ordine dignus,
Laus sibi nec populi sufficit, immo dei:
In clero fateor, quos approbat ardua virtus,
Illorum merito gracia maior erit.
=Postquam dixit de errore illorum qui inter seculares sacerdocii
ministerium sibi assumpserunt, intendit dicere secundum tempus nunc de
errore scolarium, qui ecclesie plantule dicuntur.=
Cap^m. xxviii.
Nomine sub cleri cognouimus esse scolares,
Ecclesie plantas quos vocat ipse deus. 2050
Orti diuini bonus extat planta scolaris,
Ecclesie fructus que facit esse bonos.
Qui studet in morum causis et non viciorum,
Qui sibi nec mundum computat, immo deum,
Clericus ipse dei super hoc reputatur, et eius
Principium fine clauditur inde bono.
Summi doctoris virtutum regula iusta
Discipulos dociles de racione fouet:
Qui studiis herent, cor ad alta leuant et in altis
Figunt, hii vera sunt holocausta deo. 2060
Nunc tamen inter eos puto multos esse vocatos,
Electos paucos condicione probos:
Moribus hii dudum studii virtute vacabant,
Nunc viciis studia dant vigilare sua.
Vix pro materia si nunc studet vnus habenda,
Solum set forme sufficit vmbra sue.
Clericus ire scolas animo paciente solebat,
Gloria nunc mundi statque magistra sibi,
Discurrensque vagus potator et accidiosus,
Deditus et veneri, circuit hic et ibi. 2070
Ex planta sterili non fiet fertilis arbor,
Nec faciet fructus arbor iniqua bonos:
Sepe senecta tenet, tenuit quodcumque iuuentus;
Si malus est iuuenis, vix bonus ipse vetus.
Est bona que radix bonitatis germina profert,
De radice mala germinat omne malum.
Quisque suos igitur pueros castiget, vt illa
Virgula non licite mentis agenda fugat:
Qui virtutis habet iuuenis cum flore magistrum,
Discat et ipse pie que probitatis erunt, 2080
Proficiet talis; set quem doctor viciosus
Instruit, hic raro fructificabit homo.
=Hic querit causam que scolarium animos ad ordinem presbiteratus
suscipiendum inducit: tres enim causas precipue allegat; tractat eciam
de quarta causa, que raro ad presens contingit.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account