The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
[420] 1991 residiuis SET recidiuis CHDL
[421] 1999 Helizeus C Helyseus EL
[422] 2009 _No paragr._ S
[423] 2095 _No paragr._ S
=Exquo tractauit de errore cleri, ad quem precipue nostrarum spectat
regimen animarum, iam intendit tractare de errore virorum Religiosorum:
et primo dicet de Monachis, et aliis bonorum temporalium possessionem
optinentibus; ordinis vero illorum sanctitatem commendans, illos
precipue qui contraria faciunt opera redarguit.=
=Incipit liber Quartus.=
Cap^m. i.
Sunt et Claustrales diuerse condicionis,
De quibus vt sapio scribere pauca volo.
Actus vt ipse probat, quosdam possessio signat,
Quosdam pauperies, set similata nimis.
Est bona religio de se, set religionem
Qui fallunt, tales dicimus esse malos:
Qui bene sub claustro viuunt fore credo beatos,
Quos mundanus amor nescit habere reos;
Quique manus aratro mittunt nec respicientes
Retro, viros sanctos ordo notabit eos. 10
Est deus in monachis, sunt et commercia celi
Hiis, sine qui mundo claustra subire volunt.
Cum quis amare duo pariter contraria sumit,
Alterius vires subtrahit alter amor:[424]
Sic qui presumunt facies laruare sub vmbra
Ordinis, et mundi crimina subtus agunt,
Talibus ipse mea fero scripta, nec alter ab ipsis
Leditur, immo suum quisque reportet onus.
Est nichil ex sensu proprio quod scribo, set ora
Que michi vox populi contulit, illa loquar. 20
Sunt etenim monachi, possessio quos titulauit,
Quidam, quos nullis moribus ordo ligat;
Nam possessores aliqui sic ocia querunt
Ordinis, vt nequeunt vlla nociua pati:
Ferre famem fugiunt, vinoque sitim supervndant,
Pellicibus calidis frigus et omne fugant:
Sic gravitas ventris noctis non surgit in horis,
Nec vox rauca cipho concinit alta choro.
Deuoret in mensa talis nisi fercula plura,
Euacuet plures potibus atque ciphos, 30
Tunc infirmari se credit, et hinc recreari
Postulat, et ludis sic vacat ipse suis.
Est nam vix fessus a potibus ille professus,
Sic cupit in vino dompnus adesse deo:
Vinum dumque geres, ad se trahit hoc mulieres,
Dant simul ista duo claustra relicta modo.
Si celum poterit calefacta veste lucrari,
Et gula cum superis possit habere locum,
Tunc puto quod monachus causa signatus vtraque
Conciuis Petri stabit in arce poli. 40
=Hic loquitur de monachis illis, qui contra primi ordinis statuta
abstinencie virtutem linquentes, delicacias sibi corporales
multipliciter assumunt.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account