The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Perdurans in idem quod bene cepit opus.
Hii fuerant homines iusti, mundum fugientes,[428]
Quos peccatorum nullus onustat amor:
Mundus non retrahit illos a tramite recto,
Illos nec reuocat ad mala feda caro:
Omnia postponunt que mundus vana ministrat,
Et celi solum concupiere deum.
Tunc pudor in stipula nec erat cepisse quietem,
Nec fenum capiti supposuisse suo: 110
Silua domus fuerat, cibus herba, cubicula frondes,
Que tellus nulla sollicitate dabat.
In magno Corulus precio tunc floruit illis,
Duraque magnificas quercus habebat opes:
Arbuteos fetus montanaque fragra legebant,
Que condita sale nec speciebus erant:
Si que deciderant patule Iouis arbore glandes,
Sumebant, et in hiis convaluere cibis.
Contenti modicis natura sponte creatis,
Soluebant summo vota pudica deo. 120
Hii tunc iusticie perfecti grana serentes,
Fructus centenos nunc sine fine metunt:
Set vetus illa salus animarum, religionis
Que fuit, infirma carne subacta perit.
=Hic loquitur qualiter modus et regula, qui a fundatoribus ordinis
primitus fuerant constituti, iam nouiter a viciorum consuetudine in
quampluribus subuertuntur.=
Cap^m. iii.
In noua multociens animus mutatur, et inde
Testis erit monachi regula mota michi.
Fit modo curtata monachorum regula prima,
Est nam re dempta, sic manet ipsa gula;
Et modus a modio largissima vina bibendo
Dicitur in monacho, qui vorat absque modo. 130
Vt non lingua loquax dentes turbare gulosos
Possit, dum prandet, ordo silere iubet:
Ne pes deficiat ventris sub pondere pressus,
Quando bibit monachus persedet ipse prius:
Expedit et monacho rasum caput esse rotundo,
Ne coma perpediat pendula quando bibit:
Mutua pacta ferunt monachi, quod, si quis eorum
Prebibat, in fundo nil remanere sinet;
Vasaque sic plena vacuant que replent vacuata,
Vt faciant Bachi propria festa loci: 140
Sic confert monacho vestis largissima pleno,
Ne pateat grossi ventris ymago sui.
In monacho tali semper furit ardor edendi,
Dant cibus et sompnus que cupit ipse magis:
Quod pontus, quod terra parit, quod et educat aer,
Ex auidis auidus faucibus ipse vorat;
Vtque fretum recipit de tota flumina terra,
Et tamen aucta maris crapula semper hiat,
Gurges et vt putei peregrinos suscipit ampnes,
Quantumcunque fluunt, nec saciatur aquis, 150
Vt cremat inmensas pluresque faces calor ignis,
Et sibi, quo magis est copia, plura petit,
Sic epulas varias consumit ab ore prophano
Ingluuies monachi ventris amore sui;
Sic gerit ille grauem maturo pondere ventrem
Et levis a Cristo mens vacuata redit.
Potibus assumptus sacer hic non mobilis extat,
Firmiter et sumpto stat grauis ipse loco;
Sic sumpto vino monachorum torpet inane
Pectus, et a claustri pondere cedit onus; 160
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account