The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Sic magis impleta pia gaudent viscera fuso,
Que fouet afflata spiritus ille, mero;
Sic sancti faciunt longos medicamina sompnos,
Sumptaque vina nimis causa soporis erunt.
Rite bibens vinum sit castus nescio, namque
Sic Venus in vinis ignis vt igne furit:
Tucius ergo Venus latitans sub veste dolenti
Gaudet, subque sacra fronte nephanda gerit.
Murmurat inuidia monachi sub pectoris antro,
Os silet exterius, mens tamen intus agit; 170
Et quia lingua tacet, manus est que conscia signis
Fabulat in digitis turpia plura satis;
Sicque loquax digitus redimendo silencia verbi
Dictat, et in rixis plus meretrice furit:
Ora tument ira, nigrescunt sanguine vene,
Lumina commota lenius igne micant.
Sepe suum feruens oculis dabit ira colorem,[429]
In quibus alterius mortis ymago patet:
Non minus in vultu dampnosa superbia tali est,
Quam si de iugulo sterneret ense suo. 180
Sic quamuis ordo prohibet bellare loquendo,
Pugnat, et in mente discutit ense caput:
Dum nequit ipse loqui, sub cordis ymagine raucum
Fratris in invidiam clanculo murmur agit:
Iram vultus habet, pro verbis murmura reddit,
Et necat in mente, quem manus ipsa nequit.
Tunc pallor vultus, suspiria pectoris, horror
Aspectus mote nuncia mentis erunt;
Quicquid homo patitur nam sensus exteriores
Interior motus ad sua signa mouet. 190
Allegat vultus affectum mentis, et iram
Pectoris accensi de grauitate notat:
Nullus enim mentis, vt se sine voce loquatur,
Index quam vultus cercior esse potest.
Quicquid habet vestis nigredo simplicitatis,
Quid latet interius experimenta docent.
Prepositum monacho monachus postponit amore,
Inuidet hos omnes, quos nequit ipse sequi.
Conuolat ad pulsum campane quisquis in vnum,
Ordinis et forma cetera vana ferunt: 200
Vox canit ipsa choro foris, et mens murmurat intus,
Os petit in celo, mens set in orbe, locum.
Sic non materiam seruant set in ordine formam;
Fructibus ablatis corpus inane fouent:
Sic patet exterius labor et sapiencia, set quid
Stulcior interius occupat actus eos.
=Hic loquitur de monachis illis qui contra primitiua sui ordinis
statuta mundi diuicias ad vsus malos, suo nesciente preposito,
apropriare sibi clanculo presumunt.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account