The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. xii.
Hoc qui dogma vetus sanctorum claudit in antro
Cordis, et intendit ordinis acta prius,
Scit bene quod mundus est in claustro fugiendus,
Quo tamen ad presens vendicat ipse locum.
O bone claustralis, mundum qui linquis, eidem
Non redeas iterum, que docet immo fuge:
Quo caro nutritur, ne queras molle cubile,
Sit claustrum cultus, et liber ille iocus.
Cor doleat, sit larga manus, ieiunia crebra,
Non incastus amor sit neque vanus honor: 500
Sit tibi potus aqua, cibus aridus, aspera vestis,
Dorso virga, breuis sompnus, acuta quies:
Flecte genu, tunde pectus, nudus caput ora,
Quere deum, mundum sperne, relinque malum:
Hereat os terre, mens celo, lingua loquatur
De plano corde, planaque verba sonet.
Litus arat sterile deuoto qui sine corde
Verba serit precibus, sunt sine namque lucris:
Non vox set votum, non musica cordula set cor,
Non clamans set amans, cantat in aure dei. 510
Mens humilis, simplex oculus, caro munda, pium cor,
Recta fides, firma spes tibi prestet iter:
Si gustare velis modulamina dulcia celi,
Est tibi mundana mirra bibenda prius:
Ex humilique tuo te subdas corde Priori,
Ordine pacificus murmuris absque nota.
Summa quidem virtus monachi parere Priori,
Ferre iugum norme seque negare sibi:
Non vilis vestis, non te locus vltimus angat,
Sepe tui stultos ordinis ista mouent. 520
Qui sibi vilescit et se putat esse minorem,
Et timet et mundi labilis alta fugit,
Hic est et sapiens et celo proximus iste,
Non sine re monachi nomen inane gerit.
Sit tibi lex domini requies, caro victima, mundus
Exilium, celum patria, vita deus:
Iussa molesta data fer, fac et suscipe grata,
Sic eris in domino religiosus homo:
Que tibi prepositus quamuis vilissima suadet,
Dum tamen hec licita sint, pacienter age; 530
Nec tibi turpe putes, et si ~sit~ turpe placebit,
Cum tuus in Cristo spiritus albus erit.
Vt subeunt iuuenes veteris mandata Prioris,
Et nichil econtra pondere iuris agunt,
Sic Prior in licitis iuuenes tractare modeste
Debet, et ex humili vincere corde malum.
Aspicis vt pressos ledunt iuga prima iuuencos,
Et noua velocem cingula ledit equm;
Sic importunus iuuenum rector grauat, et dat
Causam, quo solita murmura pectus agit. 540
Hec tibi scripta tene mentis per claustra, que caste
Mortuus a mundo viue, professe, deo:
Paruo perpetuam mercare labore quietem,
Et reuoca fletu gaudia longa breui:
Nam si nulla tibi fuerit nunc sarcina carnis,
Tunc sine fine quies paxque perhennis erit.
=Hic loquitur vlterius de mulieribus, que in habitu moniali sub sacre
religionis velo professionem suscipientes ordinis sui continenciam non
obseruant.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account