The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. xi.
Femineum fuge colloquium, vir sancte, caueto
Ne te confidas igne furente nimis;
Nam que femineo mens capta ligatur amore
Numquam virtutum culmen habere potest.
Harum colloquium tibi quid fert vtilitatis?
Venisti monachus, turpis adulter abis.
Ergo virosum nisi declinaueris anguem,
Cum minus esse putas, inficieris ea.
Accendit mulier quecumque libidinis ignem,
Si quis eam tangat, vritur inde statim: 440
Si veterum libros et patrum scripta revoluas,
Condoleas sanctos sic cecidisse viros.
Numquid non hominem mulier de sede beata
Expulit, et nostre mortis origo fuit?
Qui bonus est igitur pastor vigilet, que rapaces
Eminus a claustris pellat vbique lupas.
Depositum serua: tibi que responsa valebunt,
Pastor, qui rapide linquis ouile lupe?
Sepe sequens agnum lupa stat de voce retenta,
Sepeque pastoris ore tacente perit. 450
Ad plures lupa tendit oues, pastoreque lento
Sepius insidiis fedat ouile suis:
Vtque rapax stimulante fame cupidusque cruoris
Incustoditum captat ouile lupus,
Sic vetus hic serpens, paradisum qui violauit,
Claustra magis sancta deuiolare cupit.
Pellat et ergo lupas pastor, ne grex in earum
Decidat ingluuiem, quam saturare nequit:
Pastores, vigilate lupas, seruetur ouile,
Ne maculare gregis sanguine claustra queant. 460
Occidunt animas, pluresque ad tartara mittunt;
Est monachis pestis nulla timenda magis.
Femina, mors anime, monachis accedere numquam
Debeat, a sacro sit procul ipsa choro;
Sit procul a cetu sanctorum femina, namque,
Et si non poterit vincere, bella mouet.
O caueant igitur monachi, ne carnea culpa
Virtutes anime de leuitate terat.
Cum quid turpe facit, qui me spectante ruberet,
Cur, spectante deo, non magis inde rubet? 470
Si patrie Iudex sciret sua facta, timeret;
Scit dominus rerum, cur nichil ergo timet?
Funestum monacho cum sic male suggerit hostis,
Et conatur eum fallere mille modis,
Esse deum credat presentem semper vbique,
Nec se, si peccet, posse latere putet.
Cuncta scit atque videt, nec quicquam preterit illum,
Omnia sunt oculis semper aperta suis:
Si tacet et differt et non dum crimina punit,
Puniet, et meritis arbiter equs erit. 480
Non igitur monachos breuis hec et vana voluptas
Occupet, immo dei debita iura colant:
Ad quod venerunt faciant, sua votaque soluant,
Nec queat in claustris hostis habere locum:
Distinctis vicibusque legant, operentur et orent,
A studiis sacris tempora nulla vacent:
Vtilibus semper studeant et rebus honestis,
Res est segnicies perniciosa nimis;
Luxurie fomes, res incentiua malorum,[437]
Spiritibus nequam preparat ipsa locum. 490
=Hic tractat quasi[438] sub compendio super hiis que in religionis
professione secundum fundatorum sancciones districcius obseruanda
finaliter existunt.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account