The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. xvi.
Dum fuit in terris, non omnes quos sibi legit
Cristus, erant fidi, lege nouante dei:
Non tamen est equm, quod crimen preuaricantis
Ledat eos rectam qui coluere fidem. 680
Sic sterilis locus est nullus, quod non sit in illo
Mixta reprobatis vtilis herba malis;
Nec fecundus ita locus est, quo non reprobata
Mixta sit vtilibus herba nociua bonis:
Tam neque iustorum stat concio lata virorum,
Est quibus iniusti mixtio nulla viri.
Sic excusandos, quos sanctos approbat ordo,
Fratres consimili iure fatetur opus:
Non volo pro paucis diffundere crimen in omnes,
Spectetur meritis quilibet immo suis; 690
Quos tamen error agit, veniens ego nuncius illis,
Que michi vox tribuit verba loquenda fero.
Sicut pastor oues, sic segregat istud ab edis
Quos opus a reprobis senserit ordo probos:
Que magis huius habet vocis sentencia scribam
Hiis quos transgressos plus notat ordo reos.
Crimina que Iudas commisit ponere Petro
Nolo, ferat proprium pondus vterque suum.
Ordinis officia fateor primi fore sancta,
Eius et auctores primitus esse pios; 700
Hos qui consequitur frater manet ille beatus,
Qui mundum renuens querit habere deum,
Qui sibi pauperiem claustralis adoptat, et vltro
Hanc gerit, et paciens ordinis acta subit:
Talis enim meritis extat laudabilis altis,
Eius nam precibus viuificatur humus.
Set sine materia qui laruat in ordine formam,
Predicat exterius, spirat et intus opes,
Talibus iste liber profert sua verba modernis,
Vt sibi vox populi contulit illa loqui. 710
Ordine mendico supervndat concio fratrum,
De quibus exvndans regula prima fugit:
Molles deveniunt tales, qui dura solebant
Ordinis ex voto ferre placenda deo.
Acephalum nomen si~bi dant~ primo statuendum,
Seque vocant inopes fert quibus omnis opem:
Cristi discipulos affirmant se fore fratres,
Eius et exempli singula iura sequi:
Hoc mentita fides dicit, tamen hoc satis illis
Conuenit, vt dicunt qui sacra scripta sciunt. 720
Sunt quasi nunc gentes nil proprietatis habentes,
Et tamen in forma pauperis omne tenent.
Gracia si fuerit aut fatum fratribus istis
Nescio, set mundus totus habundat eis.
In manibus retinent papam, qui dura relaxat
Ordinis et statuit plura licere modo;
Et si quas causas pape negat ipsa potestas,
Clam faciet licitas ordo sinister eas.
Nec rex nec princeps nec magnas talis in orbe est,
Qui sua secreta non fateatur eis. 730
Et sic mendici dominos superant, et ab orbe
Vsurpant tacite quod negat ordo palam.
Non hos discipulos, magis immo deos fore dicam,
Mors quibus et vita dedita lucra ferunt:
Mortua namque sibi, quibus hic confessor adhesit,
Corpora, si fuerint digna, sepulta petit;
Set si corpus inops fuerit, nil vendicat ipse,
Nam sua nil pietas, sint nisi lucra, sapit.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account