The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Baptizare fidem nolunt, quia res sine lucro
Non erit in manibus culta vel acta suis. 740
Vt sibi mercator emit omne genus specierum,
Lucra quod ex multis multa tenere queat;
Sic omnes mundi causas amplectit auarus
Frater, vt in variis gaudeat ipse lucris.
Hii sunt quos retinens mundus non horruit, immo
Diligit, hiisque statum tradidit ipse suum:
Istos conuersos set peruersos magis esse
Constat, vt ex factis nomina vera trahant.
Transtulit a vite se palmes sic pharisea,
Eius et in gustu fructus acerbus olet. 750
=Hic loquitur de fratribus illis, qui per ypocrisim predicando populi
peccata publice redarguentes, blandiciis tamen et voluptatibus clanculo
deseruiunt.=
Cap^m. xvii.
Seminat ypocrisis sermones dedita fratris,
Messis vt inde sui crescat in orbe lucri.
Horrida verba tonat, dum publica per loca dampnat
Vsum peccandi seruus vt ipse dei;
Seruus et vt Sathane, priuatis cum residere
Venerit in thalamis, glosa remittit eis;
Et quos alta prius stimulabat vox reboantis,
Postera blandicies vnget in aure leuis:
Et sic peccator aliis peccata ministrat,
Namque fouens vicium percipit inde lucrum. 760
Hoc bene scit frater, peccatum cum moriatur,
Tunc moritur lucrum tempus in omne suum.
Dic vbi ter veniet frater, nisi lucra reportet,
Est vbi sors vacua, non redit ipse via.
De fundamentis fratrum si crimina tollas,
Sic domus alta diu corruet absque manu.
O quam prophete iam verificantur Osee
Sermones, qui sic vera locutus ait:
‘In terris quedam gens surget, que populorum
Peccatum comedet et mala multa sciet.’ 770
Hancque propheciam nostris venisse diebus
Cernimus, atque notam fratribus inde damus,
Ad quorum victum, fuerit quod~cumque necesse~,
Sors de peccatis omne ministrat eis.
Delicie tales non sunt, que fratribus escam,
Si confessores sint, aliquando negant.
Aspicis vt veniunt ad candida tecta columbe,
Nec capiet tales sordida turris aues:
Sic nisi magnatum dat curia nulla modernis
Fratribus hospicium quo remanere volunt. 780
Horrea formice tendunt ad inania numquam,
Nec vagus amissas frater adibit opes:
Immemores florum gestaminis anterioris,
Contempnunt spinam cum cecidere rose;
Sic et amicicie fratres benefacta prioris
Diuitis aspernunt, cum dare plura nequit.
Nomine sunt plures, pauci tamen ordine fratres;
Vt dicunt aliqui, Pseudo prophetat ibi.
Est facies tunice pauper, stat cistaque diues,
Sub verbis sanctis turpia facta latent: 790
Sic sine pauperie pauper, sanctus sine Cristo,
Eminet ille bonus, qui bonitate caret.
Ore deum clamant isti, venerantur et aurum
Corde, viam cuius vndique scire volunt.
Omnia sub pedibus demon subiecit eorum,
Ficta set ypocrisis nil retinere docet:
Sic mundana tenet qui spernit in ordine mundum,
Dum tegit hostilem vestis ouina lupum;
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account