The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Feminei sensum virus tibi tollit amoris,
Recia cuius enim gracia sola fugit. 420
Ista dat amplexus dulces et mollia figit
Oscula, set tacito corde venena premit:
Fraudibus vxorum multi periere virorum,
Femina nil horret, cuncta licere putat;
Audet quicquid eam iubet imperiosa libido,
Et metus et racio cedit et ipse pudor:
Sepius esse solet quia pugnat forma pudori,
Raro de pulcris esse pudica potest.
Ve cui stulta comes sociali federe nupsit!
Non erit illius absque dolore thorus: 430
Federa seruasset, si non formosa fuisset,
Sponsa, que multociens res docet ista patens.
Quam Venus inspirat seruat custodia nulla,
Ad fatuam nullus limes agendus erit:
Cum Venus et mulier tempus que locum sibi spirant,
Non caret effectu quod voluere duo:
Frustratur custos mulieris, dum tamen ipsa
Se non custodit, si foret ipse Cato.
Tunc prius incipient turres vitare columbe,
Antra fere, pecudes gramina, mergus aquas, 440
Femina cum Veneris fatuum scrutetur amantem,
Et non inveniat ad sua facta locum.
Littora quot conchas, quot amena rosaria flores,
Quotque soporifera grana papauer habet,
Silua feras quot alit, quot piscibus vnda natatur,
Et tener ex pennis aera pulsat auis,
Non faciunt summam talem, que dicitur eque
Ad mala que mulier insidiosa parat.
Est mundus fallax, mulier fallacior ipso,
Senciit infidam nam paradisus eam:[474] 450
Est lupus ecce latens agni sub vellere mundus,
Quo lambit primo, fine remordet eo.
Hoc tamen est extra, set serpentina columba
Prouocat in thalamis dampna propinqua magis;[475]
Hec etenim serpens est, que per mille meandros
Decipit, et pungens corda quieta ferit.
Quis fortis manet aut sapiens illesus ab ipsa,
Celicus est, set eam vincere terra nequit:
Sampsonis vires gladius neque Dauid in ipsam
Quid laudis, sensus aut Salomonis habent. 460
Vt quid ad huc miles temptat superare modernus,
Vincere quod tanti non potuere viri?
Non est quem faciunt transacta pericula cautum,
Set magis in laqueos quos videt ipse cadit.
Quis vetat a magnis ad res exempla minores
Sumere? set noster non sinit illud amor.
Impetuosus agit pugnam gladiator, et idem
Immemor antiqui vulneris arma capit.
=Hic loquitur qualiter milicia bene disposita omnibus aliis gradibus
quibuscumque commune securitatis prestat emolumentum.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account