The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Non habet, vt fatuos prouocet inde viros;
Crebraque complexis manibus suspiria mittit,
Nec sibi pollicito pondere verba carent:
Sepe sonat raucum quoddam, set amabile ridet,
Blesaque fit bleso lingua coacta sono. 360
Quo non ars poterit? discit lacrimare decenter,
Fallat vt hos vultu quos neque sermo trahit;
Vultibus et lacrimis in falsa cadentibus ora
Decipit et fingit vix sibi posse loqui;
Et quociens opus est, fallax egrotat amica,
Vultus et exterius absque dolore dolet.
Monstra maris Sirenes erant, que voce canora
Quaslibet admissas detenuere rates;[469]
Sic qui blandicias audit solito muliebres,
Non valet a lapsu saluus abire pedem. 370
Pingere sicut habet multas manus vna figuras,
Que variis formis diuaricabit opus,
Sola sibi varios mulier sic auget amantes,
Quos Venus in fatuam credere cogit opem.
Quod natura sibi sapiens dedit, illa reformat,
Et placet in blesis subdola lingua suis;
Eius enim plures fatuos facundia torquet,
Dum modo ridendo, nunc quoque flendo placet.
Sic fragili pingit totas in corpore partes,
Addit et ad formam quam deus ipse dedit. 380
Huius ego crimen detestor ferre loquele,
Quam magis expertus alter ab ante tulit;
Codice nempe suo referam que carmina vates
Rettulit Ouidius, nec michi verba tenent.
Vtque suum iuuenis mulier seruare decorem
Temptat et in variis amplificare studet,
Sic vetus amissi speciem renouare coloris
Spirat, et vnguentis sollicitabit opus.
Horrida sicut yemps agit vt neque lilia florent,[470]
Set riget amissa spina relicta rosa,[471] 390
Sic rapit a forma veteres etas mulieres,
Maior et est ruga quo solet esse rubor.
Dextra senectutis, tunc cum sit discolor etas,
Protegit antiquas picta colore genas:
Nam modus est tali casu quod femina vultum
Comat, vt vnguentis splendeat ipsa magis.
Arte supercilia mensurat, labraque rubro,
Gracius vt placeant, mixta colore iuuat;
Sepeque caniciem medicantibus ornat in herbis,
Et melior primo queritur arte color; 400
Sepeque precedit densissima crinibus empta,
Proque suis alios efficit esse suos;
Sicque venit rutilis humeros protecta capillis,
Et vultum iuuenis arte requirit anus.
Sepe crocum sumit, croceo velatur amictu,
Quo minus ex proprio lesa colore patet.
Quot noua terra parit flores in vere tepenti,
Tot habet ad curas femina feda suas.
Non omnes vna pulcras se pingere forma[472]
Crede, set est vsa quelibet arte sua; 410
Ista petit roseum, niueum cupit illa decorem,
Ista suos vultus pingit, et illa lauat;
Altera ieiunat misere minuitque cruorem,
Et prorsus quare palleat ipsa facit;
Nam que non pallet sibi rustica queque putatur,
‘Hic decet, hic color est verus amantis,’ ait.
Mille modis nostras impugnat femina mentes,[473]
Si tibi non videas, illico captus eris.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account