The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Tales ad Lyam redeant et eam sibi iungant,[481]
Lya sit hic pauidus, qui nequit esse Rachel. 530
Nullus ametur homo qui non est dignus amore,
Sit set amoris egens qui negat eius onus:
Non sine sollicito septenni temporis actu
Captus amore Iacob colla Rachelis habet.
Set quem causa lucri mouet vt procedat ad arma,
Miles honore suo nil probitatis habet.
Vulturis est hominum natura cadauera velle,
Vt cibus occurrat bellica castra sequi;
Sunt similes qui bella volunt, qui castra sequntur,
Qui spoliis inhiant esuriendo lucrum: 540
Horret auis rapidum quia predat proxima nisum,
Et pecus austerum quodlibet esse lupum.
Qui tibi delicias, miles, preponis, et arma
Deseris, et requiem queris habere domi,
Pauperis et spolia depredans more leonis,
Quo maceras alios, tu tibi crassa rapis,
Que tibi torpor agit, que deliciosa voluptas
Suadet, auaricie pelleque lucra simul:
Suscipe sanguinei trepidancia munera belli,
Credoque quod vicia iam tibi terga dabunt. 550
Ante suum lucrum miles preponat honorem,
Dans sua vota deo cunctaque vincet eo:
Heu! modo set video quod honor postponitur auro,
Preferturque deo mundus et ipsa caro.
Milicie numerus crescit, decrescit et actus;
Sic honor est vacuus, dum vacuatur onus.
=Postquam dictum est de illis qui in statu militari rem publicam
seruare debent illesam, dicendum est iam de istis qui ad cibos et potus
pro generis humani sustentacione perquirendos agriculture labores
subire tenentur.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account