The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. xiii.
Ista soror grauia parat, altera set grauiora,
Nam stat communis omnibus ipsa locis:
Quo tamen Vsura pergit Fraus vadit et illa,
Vna viam querit, altera complet opus.
Vrbibus Vsura tantum manet hiis sociata
Quorum thesaurus nescit habere pares; 740
Set Fraus ciuiles perstat communis ad omnes,
Consulit et cunctis viribus ipsa suis:
Clam sua facta facit, nam quem plus decipit ipsa,
Ipse prius sentit quam videt inde malum.
Stans foris ante fores proclamat Fraus iuuenilis
Merces diuersas, quicquid habere velis.
Quot celi stelle, tot dicet nomina rerum,
Huius et istius, et trahit atque vocat:
Quos nequit ex verbis, tractu compellit inire,
‘Hic,’ ait, ‘est quod vos queritis, ecce veni.’ 750
Sic apprenticius plebem clamore reducit,
Ad secreta doli quando magister adest:
Dum Fraus namque vetus componit verba dolosa,
Incircumventus nullus abire potest:
Si sapiens intrat, Fraus est sapiencior illo,
Et si stultus init, stulcior inde redit.
Ad precium duplum Fraus ponit singula, dicens
Sic, ‘Ita Parisius Flandria siue dedit.’
Quod minus est in re suplent iurancia verba,
Propter denarium vulnerat ipsa deum; 760
Nam nichil in Cristo membrorum tunc remanebit,
Dum iuramentis Fraus sua lucra petit.
Hac set in arte tamen nos sepe domos fore plenas
Cernimus, et proprium nil domus ipsa tenet:
Sicque per ypocrisim ciuis perquirit honorem,
Quo genuflexa procul plebs valedicat ei:
Accidit vnde sibi quasi furtim maior vt ipse
Astat in vrbe sua, qui minor omnibus est.
Set cum tempus erit quo singula nuda patebunt,
Dedecus euertit quod decus ante fuit; 770
Nam cum quisque suum repetit, tunc coruus amictus
Alterius pennis nudus vt ante volat.
Fraus et ab vrbe venit campestres querere lanas,
Ex quibus in stapula post parat acta sua.
Numquid vina petit Fraus que Vasconia gignit?[484]
Hoc dicunt populi rite nocere sibi:
Fraus manet in doleo, trahit et vult vendere vinum,
Sepeque de veteri conficit ipsa nouum.
Fraus eciam pannos vendet, quos lumine fusco
Cernere te faciet, tu magis inde caue: 780
Discernat tactus, vbi fallunt lumina visus,
Ne te pannificus fraudet in arte dolus.
Absit enim species quis vendat Fraude negante,
Dumque suis mixtis dat veterata nouis;
Decimat in lance sibi, partem sepeque sextam[485]
Pondere subtili Fraus capit ipsa sibi.[486]
=Hic loquitur vlterius quomodo Fraus singula artificia necnon et vrbis
victualia vbicunque sua subtili disposicione gubernat.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account