The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. xii.
O quam subtiles Fraus ac Vsura sorores
Sunt, quibus vrbani dant sua iura quasi!
Hee fuerant genite diuersis patribus vrbe,
Quas peperit sola mater Auaricia;
Est pater Vsure magnus diuesque monete,
Est Fraus et vulgo degenerata stupro:
Sic soror Vsura stat nobilior genitura,
Quam clamat natam diues habere suam. 710
Nititur hec magnas sub claue recondere summas,
Ex quibus insidias perficit ipsa suas:
Ista soror dampno solum viget ex alieno,
Alterius dampna dant sibi ferre lucra:
Est soror ista potens, aulas que struxit in vrbe,
Et tamen agrestes dissipat ipsa domos;
Ista soror ciuem ditat, set militis aurum
Aufert et terras vendicat ipsa suas.
Vsuram dominus defendit lege perhenni,
Vnde satis clare scripta legenda patent. 720
Nonne foret sapiens qui posset ponere glosam
Hunc contra textum, quem dedit ipse deus?
Hoc scit mercator instanti tempore ciuis,
Qui probat vsuram posse licere suam:
Omnia nuda patent, quapropter vestibus ipsam
Induit, vt ficto fallat operta dolo.
Sic latet Vsure facies depicta colore
Fraudis, vt hinc extra pulcra pateret ea;
Si tamen inde genus sic vertat fraude dolosus,
Vsure species stat velut ipsa prius. 730
Nonne deum fallit cautelis institor ipse,
Talia dum scelera celat in arte sua?
Est deus aut cecus, qui singula cernit vbique?
Vsure tunicam cernit et odit eam.
=Postquam dixit de potencia Vsure, iam de Fraudis subtilitate dicere
intendit, que de communi consilio quasi omnibus et singulis in emendo
et vendendo ea que sunt agenda procurat et subtiliter disponit.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account