The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Sic prius extractus sit ciuis in vrbe malignus,
Quam ciuilis honor perdat in vrbe locum.
Expedit vnus enim moriatur, ne quasi tota
Gens pereat lesa de grauitate sua.
Vrbis rector, age quod sit concordia, que dat[497]
Pacem: pax etenim prospera cuncta parit. 950
Non sonet in populis sermo tuus impetuosus;
Dulcibus est verbis vrbis alendus amor.
Obsequium tigresque domat tumidosque leones,
Rustica paulatim taurus aratra subit;
Sic sibi quod nequeunt, valet hoc prudencia, vires,[498]
Comptaque de facili pondere complet opus.
Non satis vna tenet agitatas anchora puppes,
Nec satis est liquidis vnicus hamus aquis;
Sola nec vna viri persona potest sine plebis
Auxilio cunctas vrbis habere vices. 960
Principiis obsta, si tu potes, aut sapienter
Discute paulatim quod nequis ipse simul:
Tempora dum veteris queris temeraria dampni,
Sepe magis morbum quam medicamen habent:
Curando fieri quedam maiora videmus
Vulnera, que melius non tetigisse fuit.
Flumina magna vides paruis de fontibus orta,
Flumina collectis multiplicantur aquis:
Sepius, in primo quod erat sanabile vulnus,
Dilatum longo tempore nescit opem. 970
Ad vomitum scelus est reuocabile fitque nouatum
Vulnus, et infirmis causa pusilla nocet:
Vulnus in antiqum rediet mala sana cicatrix;
Defectus cure causa prioris erat.
Vt vix extinctum cinerem sub sulphure tangas,[499]
Viuit, et ex minimo maximus ignis erit;
Sic indiscrete veterem qui corripit iram,
Commouet ex facili ferre quod ipse nequit:
Quelibet extinctos iniuria suscitat ignes,
Quo prius oblita forcius ira redit. 980
Ira subit, deforme malum, lucrique cupido;
Est vbi nullus amor, vrbs habet omne nephas:
Crimina dicuntur, resonat clamoribus ether,
Inuocat iratum sic sibi quisque deum.
Pertinet ad ciues rabidos compescere mores
Candida pax homines, trux decet ira feras:
Nulla fides, vbi nullus amor, set amore remoto
Ignorat proprium quisquis in vrbe gradum.
Dum diuisa manet plebs a sapientibus vrbis,
Consilium multe calliditatis init: 990
Ignis, aqua dominans duo sunt pietate carentes,
Vulgus et indomitus peior habetur eis.
Nuper iusticia pax et concordia ciues
Rebus et in causis rectificare solet.
Nunc vbi sunt? dicas. Non hic. Cur tunc abierunt?
Liuor et argenti lamina causa fuit.
Quod dolus adquirit, lucrum durabile non est,
Invidie nec amor durat in vrbe comes.
Ablue preteriti periuria temporis, oro;
Ablue preterita perfida verba die. 1000
Sic plus quam credi poterit fortuna reviuet,
Surget et in precium quod modo vile cadit.
Assolet interdum fieri placabile numen,
Nube solet pulsa clarior esse dies:
Pax datur in terris quibus extat honesta voluntas;
Vir malus omne quod est pacis ab vrbe fugat.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account