The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. x.
Sperne malos, cole prudentes, compesce rebelles,
Da miseris, sontes respue, parce reis.
Quicquid agas, vicio numquam mergatur honestum;
Fama lucro, rebus preficiatur opus.
Nil tibi, rex, fingas pro mundo, quo reputeris
Iustus apud proceres et reus ante deum:
Ecclesiam studeas multa pietate fouere,
Cuius enim precibus vult diadema geri. 740
Pauperis et vidue dum cernis adesse querelas,
Iudicium miseris cum pietate geras.
Expedit interdum sanccita remittere legum,[543]
Ne periat pietas de feritate tua:
Indulgere tuis tua sic dignetur honestas,
Nam puto sepe deum viuere velle reum.
Par quoque portet onus sic nobilis atque colonus,
Et nichil archanum polluat ante manum.
Ardua si causa tibi sit, videas, quia certe
Tarda solet magnis rebus inesse fides. 750
Rebus in ambiguis tu certum ponere noli,
Fallitur augurio spes bona sepe suo:
Est magis humani generis iactura dolori,
Nescit principium quid sibi finis aget.
Dum tibi suadet opus tractare negocia regni,
Consilium regat hoc cum seniore senex.
Ibit in occasum quicquid dicemus ad ortum,
Lingua loquax habitum nesciat ergo tuum.
Consilium prauum regalem turbat honorem,
Prouocat inque scelus que bona pacis erant. 760
Iura dabit populo senior, discretaque iustis
Legibus est etas vnde petatur honor.
Est satis ille senex, cuius sapiencia sensum
Firmat in etate, sit licet ipse minor.
Non stabiles animos veteres fatuam ve iuuentam[544]
Comprobo, non etas sic sua iura dedit:
In sene multociens stat condicio iuuenilis,
Dum iuuenis mores obtinet ipse senis.
Caucius ergo statum videas, pie rex, ad vtrumque;
Vnde legas homines, tu prius acta proba. 770
Qui tibi seruicium prebet nec invtilis aurum
Appetit, hic seruus debeat esse tuus:
Dulcius est mercede labor qui regis honorem
Spectat, et in tali spem tibi ferre potes.
Est qui pacificus, est vir qui iuris amicus,
Liber auaricie, largus ad omne bonum,
Vtere consilio tali, pie rex, vt habundet
Cronica perpetue laudis in orbe tue.
Fama volans gratis, nullo soluente cathenas,[545]
Proclamat meritis ista vel illa tuis: 780
Nomen, crede, bonum gasas precellit, honorem
Conseruat, remouet scandala, laude viget:
Tange bonum florem, dulcem prestabit odorem,
Sic virtusque viri fragrat vbique boni.
Consule doctores legis, discede malorum
A conventiculis, concomitare bonos:
Vt granum de messe tibi, de fonte salubri
Pocula, de docto dogmata mente legas.
=Hic loquitur qualiter regiam libertatem in viciorum nullatenus decet
incidere seruitutem, set sicut coram populo alios excellit potencia,
ita coram deo pre ceteris ampliori virtutum clarescat habundancia.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account