The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Corpora que poterat sibi subdere mortua, viuos
Arte magis facili subderet illa viros. 910
Qui premunitur non fallitur, ergo cauendum
Est tibi, rex, corpus vt sine labe regas.
Rex es, regina satis est tibi sufficit vna;
Hanc tibi consocies, sic docet alma fides:
Rex, ita si fugias viciorum pondera, mores
Et teneas, poteris quicquid habere velis.
=Hic loquitur et ponit magnifico iam regi nostro Iuueni nuper
Serenissimi Principis patris sui exempla, dicens quod, vbi et quando
necessitatis illud exigit facultas, rex contra suos hostes armorum
probitates audacter exerceat,[554] et quod ille nulla aduersitate
constanciam sui vultus videntibus aliis amittat.=
Cap^m. xiii.
Est tibi, rex, aliud, quod sis defensor in armis
Plebis; et vt iura de probitate tegas,
Huius in exemplum reminiscere facta paterna,
Cuius adhuc vigilans laus vbicumque sonat. 920
Numquam de terra nomen delebitur eius,
Precellunt armis Hectoris arma sua;
Inque suam laudem que tuam mea scripta reuoluo,
Vt probitate memor sit tibi patris honor.
Iustus erat iustos, probus vnde probos sibi legit,
Nec sinit vrticas commaculare rosam:
Confluit in donis non parce dona merenti,
De largo corde fit sibi larga manus:
Extera depredat loca, set sua propria seruat,
Et sibi commisse prospera plebis agit. 930
Eius enim laudes si nos cantabimus omnes,
Omnia sunt meritis ora minora suis:
Nulla suum meritum poterit complectere fama,
Vox minor est omnis laude ferenda sua.
Vt breuitate loquar, tantus princeps fuit ille,
Laudantum poterit quantus ab ore cani.
Francia sentit eum, recolens Hispannia vires,
Vnde subegit eam de probitate, timet.
Turbans hostiles turmas mediosque per hostes
Irruit, et rumpit more leonis iter: 940
Vt lupus ipse fame strictus dispergit ouile,
Hos premit, hos perimit, hos secat hosque necat.
Sobrius in gestis semper fuit ille, set hostis
Sanguine sepe suus ebrius ensis erat:
Pugnat et impugnat expugnans acriter hostes,[555]
Vaginam siccus mucro subire negat:
Fit satur hostilis hostili sanguine mucro,
Armorum pascit sanguinis vnda sitim
Intra vaginam mucro torpere recusat,
Euomitur gladius eius ab ore foras. 950
Sicut aper querulis siluis latratibus actus
Letifero celeres conterit ore canes,
Sic magis audaces prope se quos attigit hostes,
Fulmineo gladii triuit in ore sui.
Singula perdomuit fera prelia more leonis;
Depopulans populos forcia castra ruit:
Vt predas raperet, audax descendit in hostes,
Hostica sunt eius colla subacta manu:
Colla superborum premit eius dextra per orbem;
Sic leopardus eo dicitur esse leo. 960
Terra quieta fuit sub tali principe magno,
Non terret gladius quos tegit illa manus:
Sub ficu, sub vite sua, sub fronde, sub vmbra,
Quisque manet tutus nobilis ense ducis:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account