The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Teque sequantur ita laus, virtus, gracia morum,
Et sic plenus homo, rex pie, viue deo.
=Hic loquitur qualiter rex a sue carnis voluptate illicebra[549]
specialiter se debet abstinere, et sub sacre legis constitucione
propter diuinam offensam sue coniugis tantum licito fruatur consorcio.=
Cap^m. xii.
O super omne fuge, pie rex, ne ceca voluptas
Carnis ad illicebra prouocet acta tua;
Sponsus set propria de legibus vtere sponsa,
Nec spolies sacrum laudis honore thorum.
Nulla vetus scriptura docet regum quod ab euo
Stant Venus et regnum pacificata simul:
Intendat Veneri quod homo simul et racioni,
Numquam possibile creditur illud opus. 860
Pluribus exemplis tibi luxus erit fugiendus;
Biblia que docuit, respice facta Dauid:
Involuit regem processu temporis error,
Eius dum rapuit cor mulieris amor:
Quis dolor inde fuit, seu que vindicta secuta,
Terret adhuc animum qui legit illa viri.
Sit tibi culpa Dauid speculum, speculeris in illo,
Casus vt alterius te super alta leuet:
Felix quem faciunt aliena pericula cautum,
Precauet vnde vias quas videt ante manum. 870
Respice, dum populum fraus nulla valebat Hebreum
Vincere, femineus vicit amore dolus.
Exemplis Balaam docearis, quomodo regem[550]
Ipse Balak docuit, qualiter ecce fuit.
Consilium dedit ipse Balak, qua turbet Hebreos
Arte, quibus frangat hostica bella dolis.
‘Accipe, rex,’ inquit, ‘quo consilio potes vti:
Non vincit populus viribus ille suis;
Immo colendo deum corpusque gerendo pudicum,
Vincere semper habet ille per ista duo. 880
Vt superes illum non Marte set arte, puellas
Elige, quas ornat vestis et oris honor;
Que manibus plaudant, pede ludant, noctibus ignem
Spirant, plectra gerant, astra decore premant:
Non rigor armorum set lusus pugnet amorum,
Non acuum ferrum, set muliebre forum:
Sic species vincat acies, sic arma virorum
Forma puellarum sub pede victa terat.
Celestis sic ira dei consurget in illos,
Sic victor populi leta trophea feres.’[551] 890
Rex hoc consilium credens dedit esse, puellas
Preparat insignes sidereasque genas:
Prelia mira parat, arcu non arcet Hebreos,
Non ferit hos ferro nec feriendo fugat:[552]
Pugnat non equitum loricis, set nec equorum
Loris, immo liris femineisque choris.
Hec canit, hec ludit, hec adiuuat arte decorem,
Vt gemino vultu fallat in ore decor;
Per faciem iacit ista facem, vomit hec per ocellos[553]
Sintillas, profert illa per ora fauos: 900
Hee species animos predantur plebis Hebree;
Peccant, peccantes opprimit ira dei.
Rex tibi sume notam, quam te docet experimentum,
Et vetus exemplum det tibi scire modum.
Rex, et in exemplis regis concerne Saülis,
Femina dum superest, qualia mira potest:
Demonis arte potens Maga suscitat illa prophetam,
Regis et ad nutum stare coegit eum.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account