The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. i.
Quod solet antiquis nuper latitare figuris,
Possumus ex nostris verificare malis:
Quod veteres fusca sompni timuere sub vmbra,
Iam monstrat casus peruigil ecce nouus.
Nunc caput a statua Nabugod prescinditur auri,
Fictilis et ferri stant duo iamque pedes:
Nobilis a mundo nunc desinit aurea proles,
Pauperies ferri nascitur atque sibi.
Non modo magnanimi volat inclita fama per orbem,[590]
Cuius honor mundo congruit atque deo: 10
Non modo pauperibus spergit sua munera largus,
Nec fouet in mensa vix modo diues eos:
Vix pietate modo nudos quis vestit egenos,
Nec capit hospicio quos scit egere vagos.
Non manet obtrusis qui carcere vult misereri,
Sana nec infirmos que iuuat vlla manus:
Inter discordes antiqum fedus amoris
Non est ad presens qui reparare venit.
Nunc tamen esse duas specialius estimo causas,
Ex quibus hic mundus desinit esse bonus. 20
Harum luxuria reperitur in ordine prima,
Ex qua torpor hebes nascitur atque quies.
Sic causatur ea miles modo tardus ad arma,
Quem mulier thalamis mulcet amore suis;
Et clauduntur ea cleri communiter ora,
Quod nequit ipse modo psallere vota deo.
Concilium Balaam nos vicit per mulieres,[591]
Vnde deo moto plebs sua quassa perit.
Altera set causa nunc temporis astat auara,
Que fouet invidiam semper in orbe nouam. 30
Hec predat, pugnat, occidit iuraque falsat,
Quod nequit a bello pax reuenire suo:
Exterius domini tractant bona pacis auari,
Set tamen interius stant sibi bella prius.
Dum poterit guerra plus pace recondere lucra,
Nescit auaricia pacis amare bona:
Nec sinit invidia tua te michi ferre quieta,
Lacrima namque mea ridet in aure tua.
Nil tibi si populus plangat sua dampna subactus,
Dum commune malum dat tibi ferre lucrum. 40
Sic et auaricia procerum se subdere corda
Dicit, et hii dicunt subdere iura volunt:
Sic honor ingenuus descessit victus ab auro,[592]
Ad loca iusticie nec revenire studet:
Sic patet ydropicus nummorum gustus auari;
Dum bibit, inde sitis appetit ipsa magis:
Sic census non diues habet, set habetur ab ipsis,
Sic dominus seruo seruit et ipse suo:
Sic viget ipse foris diues, tamen intus egenus;
Sic habet ipse nichil, dum nichil omne putat. 50
Saxea duricies mentisque liquescere nescit,
Nec pietatis ope soluitur inde gelu:
Pauperis in lacrimis deridet, vultque labore
Pauperis oppressi ferre quieta sibi.
Sic etenim nummis animus sepelitur auari;
Hos habet ipse deos, nec scit habere deum.
=Hic loquitur contra istos auaros omni ferro in hoc precipue tempore
duriores, quorum diuicie, nisi participentur, nullius, vt dicit,
possunt esse valoris.=
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account