The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Cap^m. ii.
Heu! quid opes opibus cumulat qui propria querit,
Cum se nemo queat appropriare sibi?
Nil possessus habet, quia quisquis habetur habere
Nulla potest; se non possidet, ergo nichil. 60
Seruit habens habitis, nec habet set habetur, auarum
Census habet, domino predominantur opes.
Cum nequeas tuus esse, tuum nichil est; suus esse
Nemo potest, igitur est nichil hoc quod habes.
Si quis enim dominum rerum sibi subdit, et ipsa
Res serui domini dicitur esse sui:
Euicto seruo sequitur possessio seruum,
Et cedunt domino seruus et eius opes:
Adquirit domino, nil adquirit sibi seruus;
Quicquid habet, dominum constat habere suum. 70
Seruus auaricie sibi non dominatur, abutens
Arbitrio proprio proprietate caret.
Cum proprium nichil esse scias, est danda facultas,
Queque retenta nocent, particulata iuuant.
Nullus enim poterit veraciter esse beatus,
Qui sua cum socio participare nequit.
Qui dare nulla potest, satis ipsum constat egere;
Cum desit cui det, diues egenus erit;
Diues in hoc quod habet, set semper egenus in illo,
Quod non sit cum quo participabit opes. 80
Si tibi sit rerum possessio larga, nec vllus
Sit tua cui dones, copia nulla tibi:
Si tibi sit facies, sit honor, sit forma, sit alta
Mens tibi, si tamen hoc nesciat alter, eges.
Dispensa quod habes, vt consulit vsus, ad vsum,
Non ad auaricie pabula confer opes:
Da nudis, da pauperibus de pinguibus vti;[593]
Pingit amiciciam commoditatis amor.
Cum bona cuncta regas, vel ad esum sunt vel ad vsum;
Velle tuum rebus vtere sicut habes. 90
Instat auaricia set tanta modo, quod ad aures
Diuitis est nichilum quod mea scripta ferunt.
Non modo magnates tantum fore constat auaros,
Hos set vulgares nouimus esse reos.
Vt gallina suum granis iecur implet habundum,
De minimis magnum sumit et ipsa cibum,
Striccius hic nummos imbursat et auget auarus,
Nil sibi tam modicum, quin dat habere lucrum.
Iniungit proprio talis ieiunia ventri,
Vt pariat loculus fercula plura suus. 100
Ferreus ille tenax sua seruat corde tenaci
Propria, quod nullus participabit eis;
Perdidit et cordis clauem, qua vult pietatis
Officium claudi, ne deus intret ibi.
Sic nequit ipse suis sibi sumere gaudia questis;
Omnia dumque tenet, nec sibi quicquid habet.
Pectora sic ferri gestant homines quasi cuncti,
Dum caput a statua decidit ecce sua.
Aurea que fuerant iam ferrea tempora constant;
Ferrea condicio sic manet inque viro: 110
Aureus atque modus probitatis, quem coluerunt
Patres, nunc cupido deperit ecce modo.
Plus cupiens miser est, non qui minus optinet; immo
Qui sibi contentus est, habet ipse satis.
Diuitis autem diuicias non dampno, set illas
Approbo, si dentur quando requirit opus:
Non quia diues habet nummos, culpabitur, immo
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account