The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin worksGower, John
General
The complete works of John Gower, volume 4 : $b The Latin works
Gower, John
Poetry
Se quia nec fratres non iuuat inde suos.
Si sibi larga manus foret, vnde pararet egenti
Partem, tunc laude mammona digna foret: 120
Se tamen vnde iuuet alios vel, diues in orbe
Vix hodie viuit, qui sibi seruat opes.
Sermo, ‘Tene quod habes,’ qui scribitur Apocalipsi,
Iam sua completi iura vigoris habet:
Iam noua sunt silicis circum precordia vene,[594]
Et rigidum ferri semina pectus habet.
Pauperis ex clamore sonos non percipit, immo
Diues in auditu fingitur esse lapis.
Tempus erit quo tu, qui nunc excludis egentes,
Ibis in extrema pauper egendo loca. 130
Ad ferrum, secla, iam vos venistis ab auro,
Et magis est vile, nobile quicquid erat:
Posterior partes superatque cupido priores,
Nec scit honor solium, quod solet esse suum.
=Hic loquitur de statue secunda parte pedum, que fictilis et fragilis
erat, et de eiusdem partis significacione.=
Cap^m. iii.
Vltima per terras superest modo fictilis etas,
Vnde pedes statue dant michi signa fore.
Non cicius figuli fragilis nam fictilis olla
Rupta fit in testas, dum lapis angit eas,
Quin plus condicio fragilis temptata virorum
Rupta iacet vicii de grauitate sui. 140
Fictilis est laicus, set fictilior modo clerus
Eius in exemplis causat agenda malis:
Sic sacra scripta caro conscribitur vndique mundo,
Littera quod Cristi nulla videtur ibi.
Qui iubet vt carnem vincamus, cernere victum
Possumus, et doctum spernere dogma suum.
Clerus habet voce sibi nomen spirituale,
Spiritus in carnem vertitur ipse tamen:
Carnis enim vicia sunt sic communiter acta,
Quod de continuis vix pudet vsus eis. 150
Fit quasi nunc mulier hominis dominus que magister,
Vir fit et ancilla subdita, prona, pia:
Debilis in fortem ruit et vecordia vincit,
Qui foret et sapiens, fictilis ipse cadit.
Preuia dum clerus Veneris vexilla subibit,
Iam Venus a tota gente tributa petit.
Gallica peccata, nuper quibus hii ceciderunt,
Clamant iam nostras intitulare domos:
Nunc licet alterius sponsam quod quisque frequentet
Est status ingenui, dicitur illud amor.[595] 160
Non erit hoc laicis vicium set gracia magna,
Dum sit adulterio magnificatus homo,
Dummodo sponsa stuprum perquirit adultera donis:
Soluet ob hoc sponsus, qui luet illud opus.
Sic se nunc homines vendunt, quasi sint meretrices,
Prospera dum Veneris larga sit illa manus:
Sic sub mendaci specie grossantur amoris,[596]
Perque nephas tale lucra pudenda petunt.
Set qui de clero sponsam promotus adoptat,
Plura dabit Veneri, sit quod adulter ibi: 170
Pauper enim frater capit hic quod ibi dabit, et sic
Aut dans aut capiens proficit ille magis.
In causa fragili sic causat fictilis etas,
Quo nunc de facili frangitur omnis homo.
Ficta set ypocrisis fraudes celare latentes
Temptat, et occulto turpia plura facit:
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account