The Complete Works of Richard Crashaw, Volume IICrashaw, Richard
General
The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II
Crashaw, Richard
English poetry -- Early modern, 1500-1700
Pompa ut florida nullibi
Sinceras habeat vias;
Nec vultu niteat suo.
Sed dulcis cumulus novos 55
Miscens purpureus sinus
Flagrant divitiis suis,
Privatum renuens jubar.
Floris diluvio vagi,
Floris sidere publico 60
Late ver subit aureum,
Atque effunditur in suae
Vires undique copiae.
Nempe omnis quia cernitur,
Nullus cernitur hic color, 65
Et vicinia contumax
Allidit species vagas.
Illic contiguis aquis
Marcent pallidulae faces.
Unde hic vena tenellulae, 70
Flaminis ebria proximis
Discit purpureas vias,
Et rubro salit alveo.
Ostri sanguineum jubar
Lambunt lactea flumina; 75
Suasu caerulei maris
Mansuescit seges aurea;
Et lucis faciles genae
Vanas ad nebulas stupent;
Subque uvis rubicundulis 80
Flagrant sobria lilia;
Vicinis adeo rosis
Vicinae invigilant nives;
Ut sint et niveae rosae,
Ut sunt et roseae nives, 85
Accenduntque rosae nives,
Extinguuntque nives rosas.
Illic cum viridi rubet,
Hic et cum rutile viret,
Lascivi facies chori. 90
Et quicquid rota lubrica
Caudae stelligerae notat,
Pulchrum pergit et in ambitum.
Hic cœli implicitus labor,
Orbes orbibus obvii; 95
ex velleris aurei,
Grex pellucidus aetheris;
Qui noctis nigra pascua
Puris morsibus atterit;
Hic quicquid nitidum et vagum 100
Coeli vibrat arenula,
Dulci pingitur in joco;
Hic mundus tener impedit
Sese amplexibus in suis.
Succinctique sinu globi 105
Errat per proprium decus.
Hic nictant subitae faces,
Et ludunt tremulum diem,
Mox se surripiunt sui et
Quaerunt tecta supercili, 110
Atque abdunt petulans jubar,
Subsiduntque proterviter.
Atque haec omnia quam brevis
Sunt mendacia machinae!
Currunt scilicet omnia 115
Sphaera, non vitrea quidem--
Ut quondam Siculus globus--
Sed vitro nitida magis,
Sed vitro fragili magis,
Et vitro vitrea magis. 120
Sum venti ingenium breve,
Flos sum, scilicet, aëris,
Sidus scilicet aequoris;
Naturae jocus aureus,
Naturae vaga fabula, 125
Naturae breve somnium.
Nugarum decus et dolor;
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account