The Complete Works of Richard Crashaw, Volume IICrashaw, Richard
General
The Complete Works of Richard Crashaw, Volume II
Crashaw, Richard
English poetry -- Early modern, 1500-1700
Suus est et florum fructus; quibus fruimur, si non utilius, delicatius
certe. Neque etiam rarum est quod ad spem Veris, de se per flores suos
quasi pollicentis, adultioris anni, ipsiusque adeo Autumni exigamus
fidem. Ignoscas igitur, vir colendissime, properanti sub ora Apollinis
sui, primaeque adolescentiae lascivia exultanti Musae. Tenerae aetatis
flores adfert, non fructus serae: quos quidem exigere ad seram illam et
sobriam maturitatem, quam in fructibus expectamus merito, durum fuerit;
forsan et ipsa hac praecoci importunitate sua placituros magis: tibi
praesertim quem paternus animus, quod fieri solet, intentum tenet omni
suae spei diluculo, quo tibi de tuorum indole promittas aliquid. Ex more
etiam eorum, qui in praemium laboris sui pretiumque patientiae festini,
ex iis quae severunt ipsi et excoluerunt, quicquid est flosculi
prominulum, prima quasi verecundia auras et apertum Jovem experientis
arripiunt avide, saporemque illi non tam ex ipsius indole et ingenio
quam ex animi sui affectu, foventis in eo curas suas et spes, affingunt.
Patere igitur, reverende custos, hanc tibi ex istiusmodi floribus
corollam necti; convivalem vero: nec aliter passuram sidus illud oris
tui auspicatissimum, nisi, qua est etiam amoenitate, remissiore radio
cum se reclinat, et in tantum de se demit. Neque sane hoc scriptionis
genere, modo partes suas satis praestiterit, quid esse potuit otio
theologico accommodatius, quo nimirum res ipsa theologica poetica
amoenitate delinita majestatem suam venustate commendat. Hoc demum
quicquid est, amare tamen poteris, et voles, scio: non ut magnum quid,
non ut egregium, non ut te dignum denique, sed ut tuum: tuum summo jure,
utpote quod e tua gleba, per tuum radium, in manum denique tuam evocatum
fuerit. Quod restat hujus libelli fatis, exorandus es igitur, vir
spectatissime, ut quem sinu tum facili privatum excepisti, eum jam ore
magis publico alloquentem te non asperneris. Stes illi in limine, non
auspicium modo suum, sed et argumentum. Enimvero Epigramma sacrum tuus
ille vultus vel est, vel quid sit docet; ubi nimirum amabili diluitur
severum, et sanctum suavi demulcetur. Pronum me vides in negatam mihi
provinciam; laudum tuarum, intelligo: quas mihi cum modestia tua
abstulerit, reliquum mihi est necessario ut sim brevis; imo vero longus
nimium; utpote cui argumentum istud abscissum fuerit, in quo unice
poteram, et sine taedio, prolixus esse. Vale, virorum ornatissime, neque
dedigneris quod colere audeam Genii tui serenitatem supplex tam tenuis,
et, quoniam numen quoque hoc de se non negat, amare etiam. Interim vero
da veniam Musae in tantum sibi non temperanti; quin in hanc saltem
laudis tuae partem, quae tibi ex rebus sacris apud nos ornatis
meritissima est, istiusmodi carmine involare ausa sit, qualicunque:
Salve, alme custos Pierii gregis,
Per quem erudito exhalat in otio;
Seu frigus udi captet antri,
Sive Jovem nitidosque soles.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account