The Criminal Prosecution and Capital Punishment of AnimalsEvans, E. P. (Edward Payson)
History
The Criminal Prosecution and Capital Punishment of Animals
Evans, E. P. (Edward Payson)
Animals -- Law and legislation -- History; Animals, Prosecution and punishment of -- History; Trials -- Europe
mandamus eis notifficari et ipsis auditis prout juris fuerit ad ulteriora
providebitur. Quo interim visa per nos quadam ordinatione fuit fieri
certas processiones et alias devotiones in dicta ordinatione declaratas
quas factas fuisse non edocetur ideo ne irritetur Deus propter non
adempletionem devotionum in ipsa ordinatione narratarum dicimus ipsas
devotiones imprimis esse fiendas per instantes et habitatores loci pro quo
partes agunt quibus factis postea ad ulteriora procedemus prout juris
fuerit decernentes literas in talibus necessarias per quas comittimus
curato seu vicario loci quathenus contenta in dicta ordinatione in prono
ecclesie publice declarare habeat populumque monere et exortari ut illas
adimpleant infra terminum tam breve quam fieri poterit et de ipsis
attestationem nobis transmittere. Datum in civitate Sancti Johannis
Maurianne die anno permissis.
MEMORIALE
Anno premisso et die trigesima mensis maii comparuerunt judicialiter coram
nobis Vicario generali Maurianne prefato honestus Franciscus Ameneti
conscindicus jurat venisse cum egregio Petremando Bertrandi ejus
procuratore producit et reproducit supplicationem nobis porrectam
retroacta et agitata contra eadem Animalia maxime designata in memoriali
coram nobis tento decima sexta maii literas eodem die curato Sancti
Julliani directas unacum attestatione signata _Romaneti_ qua constat
clerum et incolas dicti loci proposse satisfecisse contentis in eisdem
literis ad formam ordinis in ipsis designato petit sibi juxta et in actis
antea requisita provideri et alia uberius juxta cause merita et inthimari
egregio Fillioli procuratori ex adverso. Hinc egregius Fillioli procurator
dictorum Animalium brutorum petit communicationem omnium et singularum
productionum ex adverso cum termino deliberandi defendendi et participandi
cum domino advocato premisso. Indi et nos Vicarius generalis Maurianne
prefatus communicatione superius petita concessa partibus premissis diem
assignamus sabatti proximi sexta instantis mensis junii ad ibidem
judicialiter coram nobis comparandum et tunc per dictum egregium Fillioli
nomine quo supra quid voluerit deliberare et defendere deliberandum et
defendendum. Datum in civitate Maurianne die et anno premissis.
R. D. GENERALI VICARIO ET OFFICIALI EPISCOPATUS MAURIANÆ
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account