The Criminal Prosecution and Capital Punishment of AnimalsEvans, E. P. (Edward Payson)
History
The Criminal Prosecution and Capital Punishment of Animals
Evans, E. P. (Edward Payson)
Animals -- Law and legislation -- History; Animals, Prosecution and punishment of -- History; Trials -- Europe
Divino primitus implorato auxilio humiliter exponunt syndici totius
communitatis seu parrochie Sancti Julliani cæterique homines ac sua
interesse putantes et infrascriptis adherere cupientes quod cum alias ob
forte peccata et cætera commissa tanta multitudo bruti animalis generis
convoluntium vulgo tamen vocabulo Amblevini seu Verpillion dicti per
vineas et vinetum ipsius parrochie accessisset damna quamplurima ibi
perpetrantis folia et pampinos rodendo et vastando ut ex eis nulli saltem
pauci fructus percipi poterant qui juri cultorum satisffacere possint et
quod magis et gravius erat illa macula ad futura tempora trahendo vestigia
nulli palmites fructus afferentes produci poterant illi autem flagitio
antecessores amputare viam credentes prout divina prudentia erat credendum
porrectis precibus adversus eadem Animalia et in eorum defensoris
constituti personam debitis sumptis informationibus ac aliis
formalitatibus necessariis prestitis sententia seu ordinatio prolata
comperitur cujus et divinæ potentiæ virtute præcibus tamen et officiis
divinis mediantibus illud flagitium et inordinatus furor prefatorum
brutorum Animalium cessarunt usque ad duos vel circa citra annos quod
veluti priscis temporibus rediere in eisdem vineis et vineto et damna
inextimabilia et incomprehensibilia afferre ceperunt ita ut pluribus
partibus nulli fructus sperantur percipi possetque in dies deterius
evenire culpa forte hominum minus orationibus et cultui divino vacantium
seu vota et debita non vere et integre reddentium que tamen omnia divinæ
cognitioni consistit et remittenda veniunt eo quod Dei arcana cor hominis
comprehendere nequit.
Nihilominus cum certum sit gratiarum dona diversis diversimode fore
collata hominibus et potissimum ecclesiastico ordini ut in nomine Jesu et
virtute ejus sanctissime passionis possit in terris ligare solvere et
flectere iterum ad R. V. recurrentes prius agitata reassumendo et quatenus
opus fuerit de novo procedendo petunt in primis procuratorem aut
defensorem ipsis Animalibus constitui ob defectum præcedentis vita functi
quo facto et ut de expositis legitime constet debeatis inquisitiones et
visitationes locorum fieri per nos aut alium idoneum commissarium
cæterasque formalitates ad hæc opportunas et requisitas exerceri ipso
defensore legitime vocato et audito nec non aliter prout magis equum
visum et compertum de jure extiterit procedere dignetur ad expulsionem
dictorum Animalium via interdicti sive excommunicationis et alia debita
censura ecclesiastica et justa ipsius sanctas constitutiones ad quas et
divinæ clementiæ et mandatis suorum ministrorum se parituros offerunt et
submittunt omni superstitione semota quod si stricta excommunicatione
processum fuerit sunt parati dare et prestare locum ad pabulum et escam
recipiendos ipsis Animalibus quemquidem locum exnunc relaxant et declarant
prout infra et alias jus et justitiam ministrari omni meliori modo
implorato benigno officio.
FRAN. FAETI
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account