The Curse of Kehama, Volume 1 (of 2)Southey, Robert
General
The Curse of Kehama, Volume 1 (of 2)
Southey, Robert
English poetry -- 19th century
Nomine Canariæ, de quâ tenet Insula nomen,
Virgo fuit, non ore minus, quam prædita raræ
Laude pudicitiæ, mirum quæ pectore votum
Clausit, ut esse eadem genitrix et virgo cupiret.
At quia in Urbe satam fuerat sortita parentem
Ortum rure Patrem, diversis moribus hausit
Hinc sylvæ austeros, teneros hinc Urbis amores.
Sæpe ubi visendi studio convenerat Urbes,
Et dare blanditias natis et sumere matres
Viderat ante fores, ut mater amavit amari.
Sæpe ubi rure fuit de nymphis una Dianæ,
Viderat atque Deam thalami consorte carentem,
Esse Deæ similis, nec amari ut mater amavit.
Sed quid aget? cernit fieri non posse quod optat;
{186}
Non optare tamen, crudelius urit amantem.
Noctis erat medium: quo nos sumus, hoc erat illa
Forte loco, Cœloque videns splendescere Lunam,
O Dea, cui triplicis concessa potentia regni,
Parce precor, dixit, si quæ nunc profero, non sum
Ausa prius; quod non posses audire Diana,
Cum sis Luna potes; tenebræ minuere pudorem.
Est mihi Virginitas, fateor, re charior omni,
Attamen, hâc salvâ, fœcundæ si quoque Matris
Nomina miscerem, duplici de nomine quantum
Ambitiosa forem; certe non parva voluptas
Me caperet, coram si quis me luderet infans
Si mecum gestu, mecum loqueretur ocellis,
Cumque potest, quacumque potest, me voce vocaret,
Cujus et in vultu multum de matre viderem.
Ni sinit hoc humana tamen nature licere,
Fiat quâ ratione potest; mutare figuram
Nil refert, voti compos si denique fiam.
Annuit oranti facilis Dea; Virgine digna
Et quia vota tulit, Virgo probat. Eligit ergo
De grege Plantarum ligni quæ cœlibis esset.
Visa fuit Platanus: placet hæc; si vertat in istam
Canariæ corpus, sibi tempus in omne futuram
Tam caram esse videt, quam sit sua laurea Phœbo.
Nec mora, poscenti munus, ne signa deessent
{187}
Certa dati, movit falcatæ cornua frontis.
Virginis extemplo cœpere rigere crura
Tenvia vestiri duro præcordia libro,
Ipsaque miratur, cervix quod eburnea, quantum
It Cœlo, tantum tendant in Tartara plantæ;
Et jam formosâ de Virgine stabat et Arbos
Non formosa minus; qui toto in corpore pridem
Par ebori fuerat, candor quoque cortice mansit.
Sed deerat conjux uxoris moribus æque
Integer et cœlebs, et Virginitatis amator,
Quo fœcunda foret; verum tellure petendus
Hon hic, ab axe fuit. Quare incorruptus et idem
Purior e cunctis stellatæ noctis alumnis
Poscitur Hersophorus, sic Graii nomine dicunt,
Rorem Itali. Quocumque die (quis credere posset?)
Tamquam ex condicto cum Sol altissimus extat,
Sydereus conjux nebulæ velatus amictu
Labitur huc, niveisque maritam amplectitur alis:
Quodque fidem superat, parvo post tempora fœtum
Concipit, et parvo post tempore parturit arbor,
Molle puerperium vis noscere? consule fontem,
Qui nos propter adest, in quo mixtura duorum
Agnosci possit, splendet materque paterque.
Læta fovet genitrix, compos jam facta cupiti;
Illius optarat vultu se noscere, noscit;
{188}
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account