The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Rex omnibus ad quos etc. salutem. Licet de communi consilio regni nostri
statutum sit, quod non liceat viris Religiosis seu aliis ingredi feodum
alicuius ita quod ad manum mortuam deueniat sine licencia nostra et
capitalis domini de quo illa (_sic_) immediate tenetur; Volentes tamen
dilectis nobis in Christo Gardiano et fratribus de ordine Minorum Oxon’
gratiam facere specialem, concessimus et licenciam dedimus pro nobis et
heredibus nostris, quantum in nobis est, eisdem Gardiano et fratribus,
quod ipsi quandam placeam terre in suburbio Oxon’ placee dictorum Gardiani
et fratrum in eadem villa contiguam, continentem viginti perticatas terre
et dimidiam in longitudine, et sex perticatas terre in latitudine ad capud
australe, et ad capud boriale duas perticatas et quatuor pedes terre, et
medio inter capud australe et capud boriale quatuor perticatas et septem
pedes terre, in qua placea aliquo tempore fuit quedam ecclesia parochialis
sancti Budoci cum quodam cimiterio pertinente ad eandem ecclesiam, quam
quidem placeam cum dicto cimiterio dominus H. quondam Rex Anglie auus
noster per cartam suam dedit et concessit fratribus de ordine de
penitencia Iħu Xp̄ī Oxon’ pro quadam capella ibidem construenda in qua
diuina celebrare possent: Ita quod cimiterium predictum tanquam cimiterium
benedictum in suo statu remaneret, sic(ut) per quandam inquisicionem per
dilectum et fidelem nostrum Walterum de Gloucestria Escaetorem nostrum
citra Trentam de mandato nostro inde factam et in Cancellaria nostra
retornatam est compertum de predictis fratribus de penitencia Iħu Xp̄ī,
perquirere possint et tenere sibi et successoribus suis ad elargacionem
placee sue predicte imperpetuum, Ita tamen quod Cimiterium predictum
tanquam benedictum in suo statu remaneat imperpetuum. Nolentes quod
predicti Gardianus et fratres aut successores sui ratione premissorum per
nos vel heredes nostros, Justiciarios, Escaetores, Vicecomites aut alios
balliuos seu Ministros nostros quoscunque occasionentur, molestentur in
aliquo, seu grauentur. In cuius, etc. Teste Rege apud Westmonasterium
xxviij die Marcii per ipsum Regem.
12
Regrant of the property of the Friars of the Penitence of Jesus Christ to
the Friars Minors, A. D. 1319.
Pat. 12 Edward II, part 2, m. 25.
This document was probably intended as a protest against the claim implied
in the papal grant of the same property, as already explained (Chapter
II), or perhaps merely as an additional confirmation of the friars’ title.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account