The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Pro fratribus de ordine minorum Oxon’. Rex omnibus ad quos etc. salutem.
Sciatis quod cum fratres de ordine Minorum Oxon’ totam illam aream que
quondam fuit fratrum de penitencia Iħu Xp̄ī Oxon’ in suburbio Oxon’ aree
dictorum fratrum de ordine Minorum ibidem contiguam de eisdem fratribus de
penitencia Iħu Xp̄ī adquisivissent, et iidem fratres de ordine Minorum
aream illam adeo integre sicut ad manus suas devenit, nobis dederint et
in manus nostras reddiderint habendam nobis et heredibus nostris
imperpetuum: Nos, ob affectionem quam ad dictum ordinem fratrum Minorum
gerimus et habemus, volentes eis graciam facere specialem, dedimus eis et
concessimus pro nobis et heredibus nostris, quantum in nobis est, aream
predictam nobis sic redditam cum pertinenciis, habendam sibi et
successoribus suis fratribus eiusdem ordinis apud Oxoniam commorantibus,
ad elargacionem aree sue predicte, in liberam puram et perpetuam
elemosinam, salvo iure cuiuslibet. In cuius, etc. Teste Rege apud Eboracum
vi{to} die Marcii, per ipsum Regem.
13
Inquiry held at Oxford, A. D. 1319, into the advisability of allowing John
Culvard to grant land to the Friars Minors.[1943]
Inquisitio ad quod damnum 12 Edw. II, No. 47.
Edwardus dei gracia Rex Anglorum dominus hibernie et dux Aquitanie,
Magistro Ricardo de Clare Escaetori suo vltra Trentam, salutem. Mandamus
vobis, quod per sacramentum proborum et legalium hominum de Balliua
vestra, per quos rei Veritas melius sciri poterit, diligenter inquiratis,
si sit ad dampnum vel preiudicium nostrum aut aliorum, si concedamus
Johanni Culuard de Oxonia, quod ipse quandam placeam terre cum
pertinenciis in Oxonia, manso dilectorum nobis in Xpo Gardiani et fratrum
de ordine minorum in eadem villa ex parte orientali contiguam, continentem
in se in longitudine sex perticatas terre et in latitudine quinque
perticatas terre, dare possit et assignare eisdem Gardiano et fratribus
habendam et tenendam sibi et successoribus suis ad elargacionem mansi sui
predicti imperpetuum, necne. Et si sit ad dampnum vel preiudicium nostrum
aut aliorum, tunc ad quod dampnum et quod preiudicium nostrum, et ad quod
dampnum et ad quod preiudicium aliorum, et quorum, et qualiter, et quo
modo; de quo vel de quibus placea illa teneatur, et per quod seruicium, et
qualiter et quo modo; et quantum valeat per annum in omnibus exitibus
iuxta verum valorem eiusdem; et qui et quot sunt (_sic_) medii inter nos
et prefatum Johannem de placea predicta; et que terre et que tenementa
eidem Johanni remaneant vltra donacionem et assignacionem predictas, et
vbi et de quo vel de quibus teneantur, et per quod seruicium, et qualiter
et quod modo, et quantum valeant per annum in omnibus exitibus; et si
terre et tenementa eidem Johanni remanencia vltra donacionem et
assignacionem predictas sufficiant ad consuetudines et seruicia tam de
predicta placea sic data quam de aliis terris et tenementis sibi retentis
debita facienda, et ad omnia alia onera que sustinuit et sustinere
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account