The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Ricardus Salford Gardianus ffratrum Minorum Oxon’ venit coram Baronibus
huius Scaccarii vicesimo die Maii hoc termino per Jacobum Bartelot
attornatum suum et queritur per billam versus Johannem Paston Militem
nuper vicecomitem Comitatuum Norff’ et Suff’ presentem hic in Curia eodem
die, super compoto suo de officio suo predicto hic ad hoc Scaccarium
reddendo, per Edmundum Dorman’ attornatum suum, de eo quod predictus nuper
vicecomes ei debet et iniuste detinet decem libras decem et octo solidos
argenti; Et pro eo iniuste, quod, cum dictus Rex nunc pro diuersis debitis
in quibus indebitatus fuerat prefato querenti, inter alia assignasset
eidem querenti decem libras decem et octo solidos predictos per quandam
talliam curie his ostensam eandem summam continentem leuatam ad Receptam
Scaccarii dicti domini Regis apud Westmonasterium, terciodecimo die Maii
anno regni dicti domini Regis tercio, pro ffratribus Minoribus Oxon’,
prefato querente tunc Gardiano ffratrum Minorum predictorum existente, de
et super prefato iam defendente per nomen Johannis Paston nuper
vicecomitis dictorum Comitatuum Norff’ et Suff’ percipiendam de ipso de
exitibus balliue sue et de pluribus debitis suis; Et licet predictus
querens decimo septimo die Maii dicto anno tercio apud villam
Westmonasterium in Comitatu Midd’ per quendam Jacobum Bartelot adtunc
seruientem suum monstrauerit et ad deliberandum optulerit talliam
predictam cuidam Edmundo Dorman’ adtunc attornato predicti nuper
vicecomitis iam defendentis super compoto ipsius nuper vicecomitis hic ad
hoc Scaccarium faciendo pro solucione decem librarum decem et octo
solidorum predictorum habenda secundum effectum tallie predicte, ac tunc
et ibidem ipse querens requisiuit prefatum nuper vicecomitem iam
defendentem ad ei soluendum x{li} xviij{s} predictos iam in demanda; Quo
quidem decimo septimo die Maii ipse iam defendens ibidem satis habuit in
manibus suis de dictis exitibus balliue sue predicte prouenientibus et de
pluribus debitis predictis, vnde ipse tunc soluisse potuit prefato
querenti x{li} xviij{s} predictos secundum effectum tallie predicte; Ipse
tamen nuper vicecomes iam defendens x{li} xviij{s} illos siue aliquam inde
parcellam prefato querenti nondum soluit, set hoc facere contradixit et
adhuc contradicit; et vnde predictus querens deterioratur et dampnum habet
ad valenciam decem librarum. Et hoc offert etc.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account