The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Post hec fratres Minores, hiis non obstantibus, caritatis obsequia
predictis predicatoribus exhibuerunt, et accepto caritatis indicio, versus
domum suam conduxerunt. Cumque starent in porta fratrum Minorum, frater
Alanus ait, qui solus ibi tunc aderat cum predicatoribus: ‘Ffrater
Salomon, rogo in lege fraterne caritatis, ut verbum istud offensionis et
scandali de cetero de ore tuo non procedat, quia plane tibi facio
constare, quod non recipimus peccuniam per nos nec per alios; nec de
professione nostra recipere possumus.’ Respondit frater Salomon: ‘Ex
verbis tuis sic arguo: vos de non recipiendo peccuniam votum fecistis; hec
est major; assumo--et recepistis; ac concludo; ergo vos estis in statu
dampnacionis.’ Ad hec frater Alanus respondit: ‘Majorem concedimus,
minorem negamus, quia simpliciter falsa est; et ideo non est mirum si
conclusio sit falsa.’ Hiis dictis recesserunt fratres. Ad hec non modicum
fratres turbati, tum propter imposicionem tum propter imponendi modum.
Habita ergo deliberacione diligenti, de consilio discretorum, missi sunt
duo de minoribus ad predicatores, rogantes humiliter errata corrigi et
delinquentem regulariter emendari. Post modicum temporis spacium, missi
sunt duo de predicatoribus ad minores pro pace reformanda, viz. frater
Vincencius le Sauvage et frater Robertus de novo Mercato; qui fratribus
minoribus in unum convocatis hoc inicium proposuerunt. ‘Ffratres nostri
petunt, quod vos doceatis fratrem Salomonem errasse et falsum vobis
imposuisse, et extunc fratres nostri manum correctionis apponent et
delinquentem juxta peccata regulariter emendabunt.’
Ex parte minorum fuit responsum sic: ‘Vos affirmatis nos peccuniam
recipere, et ideo partem affirmativam tenetis; nos negamus, et negativam
tenemus. Unde, si ad probacionem accedendum sit, vestrum est probare, non
nostrum; quia affirmative, non negative, incumbit probacio.’ Quo dicto
tacuerunt predicatores. Hec de substancia nuncii.
Extra ordinarie proposita fuerunt ista verba, dicente fratre Roberto de
novo Mercato: ‘Videtur sic posse persuaderi quod vos recipitis peccuniam
per interpositas personas ad minus. Pono quod aliquis moriatur et in
testamento suo unam summam peccunie vobis leget. Quero cujus sit illa
peccunia. Defuncti non est, quia nichil proprietatis in ea aut in re alia
defunctus habet aut habere potest; vivencium enim et non moriencium est
jus et proprietatem in rebus habere, et in eis dominium vendicare.
Executorum non est, constat. Ergo aut omnino nullius erit, aut vestra
erit.’
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account