The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Ad hec frater Minor dupliciter respondit; primo per instanciam sic:
‘Ponatur quod illa peccunia legaretur alicui fabrice alicujus ecclesie;
quero, cujus esset illa peccunia. Non executorum, constat; et secundum te
non est defuncti. Sed qua racione non est defuncti? Si defunctus unde
defunctus nichil proprietatis in rebus habet, nec fabrice illius ecclesie
erit, ut videtur; cum non sit major racio a parte fabrice non viventis,
quam a parte defuncti non viventis, ut videtur. Non est ergo necessarium
dicere quod legatum semper transit in dominium legatarii. Et ideo peccunia
quamvis nobis legetur, non est necesse dicere quod sit nostra. Ad quod
accedit quod nunquam in dominium consensimus, et nobis invitis et
contradicentibus nullo modo in dominium nostrum transire potest: vero
ipsam tanquam nostram petere possimus aut debemus nullo jure. Ex quo patet
quod racio vestra non valet.’
Secundo fuit sic responsum, quod, secundum diffinicionem jurisperitorum,
peccunia legata in bonis annumeratur defuncti, quousque transierit in
dominium et proprietatem legatarii. ‘In jus autem nostrum aut dominium
nullo modo potest transire, nobis invitis et non consentientibus. Unde,
qualitercumque peccunia ab executoribus deponatur seu apud quemcumque pro
fratribus reponatur, quam diu manet inexpensa, semper in bonis defuncti
annumeratur, et possunt eam executores, auctoritate propria vel defuncti,
repetere quando volunt. Quomodo[1957] ergo dicetur nostra? nullo modo.’
Ad hec predicatores, ut suam contra minores sentenciam roborarent, plures
casus personales proposuerunt, in quibus asserebant fratres minores non
posse excusari quin peccuniam per se vel per alios recepissent. Ad hec
frater minor respondit, dicens quod hoc in nullo modo derogat communitati;
quia communitas religionis a principio tales transgressores punit et
parata est semper punire, ubicumque fuerint inventi. Item transgressio
talium nullo modo probare potest, quod fratres stent cum transgressione
sue professionis, sicut vero[1958] lapsus carnis aut contumax
inobediencia, si contingeret, quod absit, alicujus persone singularis.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account