The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
Memorandum autem quod cum extra ordinarie facta essent verba inter
magistros seculares de veritate processus memorati, dixerunt inter
se[1986], aliquid in processu propositum est falsum et calumpniabile, et
maxime quod pro fundamento erat positum. Ffrater N. predicator, nunquam se
fecisse illam racionem, ubi est conclusio de statu dampnacionis, manifeste
dicit, sed dicit fratrem Alanum minorem fecisse premissas. Ipse vero
subintulit; ‘Si ita est sicut vos dicitis, sequitur conclusio de statu
dampnacionis.’ Aliud autem calumpniabile non receperunt. Quod cum
minoribus constaret, vocatus fuit frater Alanus minor, in conspectu
Cancellarii et Magistri Johannis de Wynton’ requisitus super hoc, dixit:
‘Verum est, solus ego frater Minor eram in porta cum eis, et ideo
probacionem non habeo; sed tantum confido de veritate fratris Roberti de
Novo Mercato et ipsius eciam Salomonis, quod si ipsi requisiti dicant in
veritate deliberate consciencie, quod frater Salomon ipsam racionem non
fecit, ego libenter subiciam me pene, tanquam sufficienter essem de falsi
imposicione convictus.’ Post hec ait unus ffrater Minor: ‘De ista racione
magna vis non est, quia de racione cujus (?) non disputamus, sed de hoc
quod ipse nobis imposuit, quod negare non potuit, scilicet peccunie
recepcionem, emendam quesivimus et emendam, benedictus deus, recepimus.’
Terminata fuit ista dissensio Anno domini MCCLXIX Non’ Junii.
APPENDIX D.
SUPPLICATIONS AND GRACES FROM THE REGISTERS OF CONGREGATION.
=John David.=
(1450/1). 4{o} die Marcij supplicat etc. ffrater Johannes Dauid ffrater
ordinis sancti ffrancisci, quatinus eius oppositio, incepta in termino
sancti Michaelis vltimo et continuata vsque ad festum Pasche proximum,
sufficiat sibi pro completa forma sue oppositionis.
Hec gratia est concessa sub condicione quod legat primum librum ysaie in
scolis publicis. (Regist. Aa. fol. 51 b.)
(June 5, 1454/5). Supplicat frater Johannes Dauid ordinis minorum et
doctor sacre pagine quatinus secum graciose dispensetur vt valeat post
festum sancti Thome proximo sequens resumere lecciones ordinarias et
regentis actus exercere, ingressu in domum congregacionis dumtaxat
excepto.
Hec gratia est simpliciter concessa, et ab altero procuratore etc. (Ibid.
fol. 83.)
=John Sunday=; inception.
(Feb. 5, 1453/4). Supplicat etc. frater Johannes Sunday de claustro
minorum qui compleuit lecturam sentenciarum quatinus cum singulis
responderit doctoribus completaque lectura Biblie, incipere valeat in
theologica facultate.
Hec gratia est concessa et condicionata 2{ci} condicione; prima condicio
est quod octo vicibus respondeat pro forma et octies opponat; 2{a}
condicio est quod bis respondeat preter formam et sub hiis condicionibus
etc. (Regist. Aa. fol. 79 b.)
=Richard Ednam=; inception.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account