The Grey Friars in OxfordLittle, A. G. (Andrew George)
History
The Grey Friars in Oxford
Little, A. G. (Andrew George)
Franciscans -- Great Britain
ipsis invitis.’ Et cum supplicaret Gardianus Magistro Stephano de Witon’
quod propter deum fratres predicatores secretius juxta scita legum
informaret, zelo accensus magister A. de Norf’ dixit: ‘Mirum est quid ipsi
habent intromittere se de professione vestra, et de regula vestra verba
tintinare, cum nec sunt superiores vestri, nec in aliquo spectat ad eos
vos corrigere, si, quod absit, contingeret vos in aliquo contra
professionem vestram aliquid attemptare. Quod autem petitis de
informacione facienda juxta scita legum, non est necesse sic petere; sed
petas ut juxta veritatem vestram informentur, omni eciam jure consopito.’
Et adjecit Magister Stephanus dicens: ‘Non solum paratus sum predicatores
pro vobis informare, sed eciam personaliter pro causa vestra curiam adire
romanam.’
Interim pendente tempore, iverunt Magistri quinque primo nominati, quorum
principalis fuit Cancellarius, ad predicatores, et efficaciter pro parte
minorum persuadentibus, tandem fratrem Salomonem, qui offensam fecerat, de
assensu et voluntate sui prioris provincialis necnon fratrum suorum, ad
fratres minores duxerunt, cum quo venerunt quinque[1984] fratres
predicatores subscripti; Adam de Lakeor, cum socio Willelmo de
Hodum’[1985], eorum cursore de sentenciis, Radulphus de Swelm’, quondam
prior localis Oxon’, Iohannes de Mesley, tunc eorum visitator. Fuerunt
eciam cum predictis quinque Magistris, sex fratres minores subscripti;
Adam de Werministre, tunc Gardianus, Thomas de Doking, quondam lector
Oxon’, Willelmus de Heddel’, tunc lector Oxon’, Dyonisius, Robertus de
Cap(e)ll’, Alanus de Wakefend’. In quorum omnium conspectu pro bono pacis
frater Salomon hec verba nomine culpe in scriptis recitavit, et recitata
eciam in scriptis Gardiano tradidit; verba autem sunt hec: ‘Per illa verba
que protuli, non intellexi quod vos receperitis vel recipitis per vos vel
per alios peccuniam contra regulam vestram et ejus interpretacionem, nec
intendebam communitati vel ordini derogare. Et si ex modo dicendi fuistis
provocati, doleo, et peto quod remittatis.’ Hic finis negocii et
reformacio pacis, per omnia benedictus deus in secula amen.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account