The history of witchcraft and demonologySummers, Montague
History
The history of witchcraft and demonology
Summers, Montague
Demonology; Demonology -- History; Witchcraft; Witchcraft -- History
[31] Ceterum consilium est semper de talibus inuasionibus suspicionem
habere, non enim negandum maiorem earum partem esse aut fictiones,
aut imaginationes, aut infirmitates, præsertim in mulieribus. _Praxis
confessariorum_, n. 120.
[32] Sæpissime, quæ putantur dæmonis obsessiones, non sunt nisi morbi
naturales, aut Naturales imaginationes, uel etiam inchoata aut perfecta
amentia. Quare caute omnino procedendum, usquedum per specialissima signa
de obsessione constet. _Theologia mystica_, I. n. 228.
[33] _Biblisches Realworterbuch_, Leipsig, 1833.
[34] This word is found nowhere else in the New Testament, and wherever
it is used in the LXX, it is invariably of the sayings of lying prophets,
or those who practised arts forbidden by the Jewish Law. Thus of the
witch of Endor (1 Kings (1 Samuel) xxviii. 8) μάντευσαι δή μοι ἐν τῷ
ἐγγαστριομύθῳ, and (Ezechiel xiii. 6) βλέπουτες ψευδῆ, μαντευόμενοι
μάταια.
[35] Ordinandi, filii charissimi, in officium Exorcistarum, debitis
noscere quid suscipitis. Exorcistam etenim oportet abiicere dæmones; et
dicere populo, ut, qui non communicat, det locum; et aquam in ministerio
fundere. Accipitis itaque potestatem imponendi manum super energumenos,
et per impositionem manuum uestrarum, gratia spiritus sancti, et
uerbis exorcismi pelluntur spiritus immundi a corporibus obsessis.
Studete igitur, ut, sicut a corporibus aliorum dæmones expellitis,
ita a mentibus, et corporibus uestris omnem immunditiam, et nequitiam
eiiciatis; ne illis succumbatis, quos ab aliis, uestro ministerio,
effugatis. Discite per officium uestrum uitiis imperare; ne in moribus
uestris aliquid sui iuris inimicus ualeat uindicare. Tunc etenim recte
in aliis dæmonibus imperabitis, cum prius in uobis eorum multimodam
nequitiam superatis. Quod nobis Dominus agere concédât per Spiritum suum
sanctum.
[36] Accipite, et commendate memoriæ, et habete potestatem imponendi
manus super energumenos, siue baptizatos, siue catechumenos.
[37] Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi, supplices deprecamur,
ut hos famulos suos bene ✠ dicere dignetur in officium Exorcistarum;
ut sint spirituales imperatores, ad abiiciendos dæmones de corporibus
obsessis, cum omni nequitia eorum multiformi. Per unigenitum Filium suum
Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum eo uiuit et regnat in unitate
Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. _R._ Amen.
[38] Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, bene ✠ dicere dignare
hos famulos tuos in officium Exorcistarum; ut per impositionem manuum,
et oris officium, potestatem, et imperium habeant spiritus immundos
coercendi: ut probabiles sint medici Ecclesiæ tuæ, gratia curationum
uirtuteque cœlesti confirmati. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium
tuum, qui tecum uiuit, et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per
omnia sæcula sæculorum. _R._ Amen. _Post hæc, suggerente Archidiacono,
redeunt ad loca sua._
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Elsewhere in the archive
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account