The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, April 1865
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, April 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
"Catholicorum infelicitati adscribendum est", he writes, "quod
sub id tempus fato functus sit vir integerrimus atque clarissimus
Dermysius Mac Carrhus, Corcaghae et Clueniae Episcopus, qui annos
viginti et amplius in hac insula in fide retinenda magnopere
insudavit, dumque bellum hoc gerebatur, movendis Catholicorum
animis, ut Christianam pietatem armis defenderent, multum studii
et laboris impendit: cujus interitu Ibernorum concordia non minima
parte elanguit. Quae ob merita in Dei ecclesiam et Iberniae
regnum collata, cum ejus caput Angli diu frustra impetiverint,
tandem illius interfectori vel deprehensori grandem pecuniae
summam constituerunt, quin etiam tam inexpiabili odio eum
prosequuti sunt ut illius etiam consanguineos labefactare non
destiterint. Ex quibus Thomam MacCrachum antistitis nepotem ex
fratre Thoma deprehensum ad fidem Catholicam deserendam cogere
et praemiis et terrore sunt conati: qua spe dejecti magni et
maxime Catholici animi virum securi percusserunt. Sed quoniam in
episcopi mentionem incidimus, illud ejus magnum atque rarum mirum
nequeo silentio praeterire quod chirographum vix male effingeret,
aliam vero ne litteram quidem unam visus sit unquam scribere, cum
tamen adeo disertus atque sapiens evaserit ut doctor in utroque
jure creatus sacram Theologiam Lovaniae annos aliquot publice sit
professus, quippe tanto ingenii acumine tamque felici memoria
pollebat ut ne discipulus quidem necesse habuerit lectionem
notis excipere, et de doctrina Christiana libellum Ibernice
scriptum posteris reliquerit, cujus praeceptis in hunc usque
diem juventus in ea insula excolitur" (_Hist. Cath._, pag. 223).
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account