The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, August 1865
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, August 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
Reverendis in Christo patribus, Versi Manasgardensi, ac
fratri Joanni electo Clatensi Majoris Armeniae, Richardus
Radulphus Archiepiscopus Armachanus, Hiberniae Primas, per
gratiam sitire justitiam donec hauriatis aquas in gaudio de
fontibus Salvatoris. Ex revelatione Vestrae sanctae
devotionis accepi, ob defectum exercitii in Sacris
Scripturis antiquas quasdam hereses a Sanctis Patribus
reprobatas, et nonnullas contra S. Scripturas novellas
assertiones erroneas in vestris partibus pullulasse, propter
quas per doctores Latinos ex sacris Literis resecandas, eo
quia earum patroni auctoritatem Ecclesiae Romanae non
admittunt estimantes ejus auctoritatem ex Sacris Literis
probari non posse, ad Romanam curiam zelus domus Dei et
Christi charitas vos adduxit. Cum vero super ipsis erroribus
vobis cum ibidem aliquoties contulissem, meam exilitatem
devotius stimulastis ut super quaestionibus vestris illud
vobis scriberem quod mihi dignaretur Dominus aperire. Cui
Vestro tam accepto Deo desiderio resistere non audebam,
exactiones spiritualis usurae formidans, si de bonis a
Domino acceptis officium negligerem institoris, et juxta
ipsius promissa _qui evangelizantibus dat verba virtute
multa_ ardenter desideratis ampliora ob hoc recipite ut
abundem magis. Nec debent indignari mihi majores, ex quo
ipsi per quos melius perfici potuit illud penitus
neglexerunt, et ego cum vidua evangelica cupiam minuta, quae
habeo in Domini domum offerre, ipso teste confidens humilis
orationis suffragio amplius quam subtilitate ingenii
difficilia penetrare. Nec majorum correctionem renuo sed
affecto, et ipsum opus, (cujus titulem volui esse _De
quaestionibus Armenorum quod_ in xix. particulas sive libros
distinxi, singulis libris materiam fidei et ipsius causam
premittendo), approbationi et reprobationi nostri Papae
Patris Clementis VI. universalis Ecclesiae Summi Pontificis
in toto et in parte committo. In primis quinque libris illa
principalis quaestio Armenorum pertractabitur: numquid
Christus habuit in se duas plenas naturas, scilicet, divinam
et humanam ita quod propter unionen illarum duarum naturarum
in ipso fuit Dominus IESVS Christus veraciter suppositum,
persona, sive hypostasis in utraque natura verus Deus et
verus homo.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account