The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, August 1865
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, August 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
"Personam tuam nobis et apostolicae sedi devotam, tuis
exigentibus meritis paterna benevolentia prosequentes illa
tibi libenter concedimus quae tuis commoditatibus fore
conspicimus opportuna. Cum itaque sicut exhibita nobis pro
parte tua petitio continebat propter bellorum discrimina
quae partes illas diutius afflixerunt prout affligunt etiam
de praesenti, Ecclesia et Episcopalis mensa Dromorensis cui
praeesse dignosceris adeo sit in suis facultatibus diminuta
quod ex illius fructibus redditibus et proventibus vestrae
decentiam Pontificalis dignitatis sustentare et alia Tibi
incumbentia onera commode nequeas supportare: Nos ne in
dedecus Episcopalis dignitatis mendicare cogaris volentes Te
qui etiam in Theologia Magister existis ob virtutum tuarum
merita quibus Te illarum largitor altissimus insignivit
favoribus prosequi gratiosis, tuis in hac parte
supplicationibus inclinati, tecum ut quodcumque Beneficium
Ecclesiasticum cum cura vel sine cura ... dummodo dignitas
hujusmodi in cathedrali major post Pontificalem, aut in
Collegiata Ecclesia hujusmodi, principalis non existat, si
tibi alias canonice conferatur, seu assumaris vel eligaris
ad illud una cum dicta Ecclesia Dromorensi quamdiu illi
praefueris, in Commendam recipere et retinere libere et
licite valeas, quod ordinis Fratrum Praedicatorum professor
existis, ac constitutionibus apostolicis, necnon bonae
memoriae Octonis et Octoboni olim in Regno Angliae Sedis
Apostolicae Legatorum, statutis quoque et consuetudinibus
Eccelesiae in qua hujusmodi beneficium forsan fuerit,
juramento, confirmatione Apostolica vel quacumque firmitate
alia roboratis, caeterisque contrariis quibuscumque
nequaquam obstantibus, auctoritate Apostolica, tenore
praesentium de speciali dono gratiose dispensamus, ita quod
hujusmodi durante commenda, fructus, redditus et proventus
beneficii hujusmodi percipere et habere, illosque in tuos et
hujusmodi Beneficii usus et utilitatem convertere et alias
de illis disponere et ordinare libere et licite valeas,
etc., etc.
"Datum Bononiae anno Incarnat. Dom. 1437, 19'o Kal.
Februarii anno 7mo".
This Dominican bishop only held the see till 1440, for, in that year
Dromore is described as vacant in the register of archbishop Swain of
Armagh. We may incidentally here mention that amongst the same Wadding
papers there is another brief of Pope Eugene IV., dated at Florence,
11th of the kalends of December, 1439, confirming the bull of Alexander
V., which commenced _Etsi pro cunctorum_: it is addressed "ad
Praedicatores Hibernos, scilicet ad Vicarium Generalem et alios
fratres".
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account