The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, December 1864 — John Shaqi
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, December 1864
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, December 1864
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
2ND DECREE. _Question._ " ... 6. Cum pro nonnullis sanctis propriis
regni Hispaniarum de quibus recitatur officium ritu dupl. min.
habeantur lectiones primi nocturni de communi, pro aliis vero de
scriptura occurrente, quaeritur quae certa regula servari debeat
quoad numeratas primi nocturni lectiones in officiis duplicibus
minoribus? 7. An quoad easdem lectiones primi nocturni in
duplicibus minoribus standum sit dispositionibus directorii, vel
breviarii? 8. An licitum sit in duplicibus minoribus, et etiam
semiduplicibus, lectiones primi nocturni pro lubitu desumere vel de
communi, vel de scriptura, quando diversitas extat inter
dispositionem directorii et breviarii?" _Answer._ " ... Ad 6.
Lectiones primi nocturni in casu esse de scriptura, nisi diversae
in indulto expresse assignentur. Ad 7. Jam provisum in proximo. Ad
8. Ut ad proximum". (Decree 27 August, 1863, n. 4787, q. 6, 7, et
8).
DOCUMENTS.
I.
LETTER FROM THE HOLY OFFICE TO THE ENGLISH BISHOPS.
The following is the text of the letter received from the Holy Office by
the English Bishops, in condemnation of the society lately established
in England for promoting the union of Christian Churches:
_Supremae S. Romanae et Universalis Inquisitionis Epistola ad omnes
Angliae Episcopos._
Apostolicae Sedi nuntiatum est, catholicos nonnullos et
ecclesiasticos quoque viros Societati _ad procurandam_, uti aiunt,
_Christianitatis unitatem_ Londini anno 1857 erectae, nomen
dedisse, et jam plures evulgatos esse ephemeridum articulos, qui
catholicorum huic Societati plaudentium nomine inscribuntur, vel ab
ecclesiasticis viris eamdem Societatem commendantibus exarati
perhibentur. Et sane quaenam sit huius Societatis indoles vel quo
ea spectet, nedum ex articulis ephemeridis cui titulus "the union
review", sed ex ipso folio quo socii invitantur et adscribuntur,
facile intelligitur. A protestantibus quippe efformata et directa
eo excitata est spiritu, quem expresse profitetur, tres videlicet
christianas communiones romano-catholicam, graeco-schismaticam et
anglicanam, quamvis invicem separatas ac divisas, aequo tamen jure
catholicum nomen sibi vindicare. Aditus igitur in illam patet
omnibus ubique locorum degentibus tum catholicis, tum
graeco-shismaticis, tum anglicanis, ea tamen lege ut nemini liceat
de variis doctrinae capitibus in quibus dissentiunt quaestionem
movere, et singulis fas sit propriae religiosae confessionis
placita tranquillo animo sectari. Sociis vero omnibus preces ipsa
recitandas, et sacerdotibus Sacrificia celebranda indicit iuxta
suam intentionem: ut nempe tres memoratae christianae communiones,
utpote quae, prout supponitur, Ecclesiam catholicam omnes simul iam
constituunt, ad unum corpus efformandum tandem aliquando coeant.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account