The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, February, 1865 — John Shaqi
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, February, 1865
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, February, 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
2. Qui in Canone Missae post consecrationem, in oratione "Nobis quoque
peccatoribus", nominatur Joannes, est s. Joannes Baptista, et ideo caput
est ad hoc nomen inclinandum, dum Missa dicitur aut commemoratio fit de
s. Joanne Baptista; _non_ vero quando Missa dicitur aut commemoratio fit
de s. Joanne apostolo et evangelista. 27. Mart. 1824. in u. Panormit. ad
2.
Ad §. X. _De Oratione Dominica usque ad factam Communionem._
1. Signum cum patena faciendum a sacerdote a fronte ad pectus, dum dicit
orationem "Libera nos quaesumus Domine", debet esse _integrum signum
crucis_; et post dictum signum crucis _est deosculanda patena_. 13.
Mart. 1627 in u. Panorm.--Cum Celebrans dicit: "Da pacem Domine in
diebus nostris", _patenam in extremitate, seu oram patenae, congruentius
osculatur_. 24. Jun. 1683 in u. Albingan. ad 5.
2. _Pax, dummodo adsit consuetudo_, in Missa pro sponso et sponsa dari
potest; attamen _danda est semper cum instrumento, numquam vero cum
patena_. 10 Jan., 1852 in u. Cenoman. ad. 8.
3. Pars _inferior_ hostiae _praecidi debet_, non superior, quando
dicitur: "Pax Domini sit semper vobiscum". 4 Aug. 1663 in u. Dalmat. ad
6.
4. _Tolerari potest_ consuetudo pulsandi campanulam a ministro in Missa
non solum ad verba "Sanctus", etc. et in elevatione Sanctissimi, sed
etiam ad verba "Domine non sum dignus" ante sumptionem, et quoties
administratur Communio fidelibus, ad praedicta verba. 14 Mai. 1846 in u.
Ord. Min. ad 9.
5. Sacerdos scipsum signans cum hostia et calice consecratis ante
sumptionem Ss. Sacramenti, ad verba "Jesu Christi" debet caput inclinare
_juxta rubricas_. 24 Sept. 1842 in u. Neap. ad 1.
6. In quaestione: an Sacerdos post sumptionem pretiosissimi sanguinis
debeat parumper immorari in adoratione, prout fit post sumptionem sacrae
hostiae? _serventur rubricae_. 24 Sept. 1842 in u. Neap. ad. 2.
7. In quaestione: an pro abluendis vino et aqua pollicibus et indicibus
in secunda purificatione post Communionem debeat Sacerdos e medio
altaris versus cornu epistolae recedere? _serventur rubricae pro
diversitate Missae._[25] 22 Jul. 1848 in u. Tornac.
8. _Ante versiculum quod dicitur "Communio", coöperiendus est velo calix
in anteriori parte, prout ante confessionem._ 1 Mart. 1698 in u. Prag.
ad 1.--_Tam in principio Missae quam post Communionem calix velatus esse
debet totus in parte anteriori._ 12 Jan. 1669 in u. Urbinat.--In
quaestione: an deceat corporale retinere extensum super altare toto
tempore, quo celebrantur Missae, et donec ab ultimo in eo celebrante
reportetur ad sacrarium (sacristiam); et an conveniat corporale extra
bursam deferre? _episcopus incumbat observantiae et executioni
rubricarum._ 13 Sept. 1704 in u. Ravenat.
9. De Communione fidelium intra Missam:
_Consuetudo_ dicendi: "Ecce Agnus Die", et: "Domino non sum dignus",
idiomate vulgari, _est eliminanda_, utpote contraria Rituali et Missali
Romano. 23. Mai. 1835 in u. Ord. Min. Capuc. Helv. ad 5.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account