The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, February, 1865
History
The Irish Ecclesiastical Record, Volume 1, February, 1865
Catholic Church -- Ireland -- Periodicals; Catholic Church -- Periodicals
At quoniam, hisce non obstantibus, haud raro contingit ut Praelati
Missionum inconsulta Sede Apostolica et absque vera necessitate aut
causa canonica perlonga suscipiant itinera, ex quo non mediocria
commissae illis Missiones pati possunt detrimenta, propterea
Eminentissimi ac Reverendissimi Patres Sacrae hujus Congregationis in
generalibus comitiis habitis die 21 Januarii hujus anni expedire
censuerunt, ut in memoriam revocarentur praedictorum Praesulum canonicae
sanctiones circa Pastorum residentiam, nec non Decreta quae circa
ejusdem obligationem edita sunt pro locis Missionum, ne quis videlicet
in posterum Dioecesim aut Districtum cui praeest vel ad tempus relinquat
absque praevia licentia ejusdem S. Congregationis. Quod quidem dum
Amplitudini Tuae significo ex mente Eminentissimorum Patrum, Decreta, de
quibus supra, addere non praetermitto (Num. 1).
Praeterea Eminentissimi ac Reverendissimi Patres in iisdem generalibus
comitiis statuerunt, utuniversis Episcopis, Vicariis, ac Praefectis
Apostolicis Missionum _Quaestiones_ transmittantur pro relatione
exhibenda Sacrae Congregationi de statu Dioecesium vel Missionum queis
praesunt. Cum enim ii omnes qui Missionibus praeficiuntur praedictam
relationem statis temporibus subjicere S. Sedi teneantur, voluit Sacrum
Consilium ut eam in posterum exigendam curent ad normam 55 Quaestionum
quae in adjecto folio continentur (Num. 2), utque in iis praesertim
accuratiores se praebeant, quae ad vitam, honestatem ac scientiam
sacerdotum referuntur.
Datum Romae ex Aedibus S. Congregationis de Propaganda Fide die 24
Aprilis 1861.
Amplitudinis Tuae
AL. C. BARNABO, Praef.
R. P. D. Archiepiscopo Dublinensi.
Num. 1.
_Decreta et Declarationes S. Congregationis de Propaganda fide super
Residentia praesulum in locis missionum._
I.
_In Congregatione Generali coram Sanctissimo habita die_ 28 _Martii
Anno_ 1651.
"Sanctitas Sua decrevit quod Episcopi S. Congregationi de Propaganda
Fide subordinati non possint exercere Pontificalia in aliis praeterquam
in propriis Ecclesiis, etiamsi esset de consensu Ordinariorum sub poena
suspensionis ipso facto incurrendae, ac eidem Pontifici reservatae,
dummodo a praefata S. Congregatione non sint in certo loco destinati
Vicarii Apostolici, seu Administratores alicajus Ecclesiae deputati".
_Similia Decreta prodierunt ab eadem S. Congregatione die 26 Julii 1662
et 17 Julii 1715._
II.
_In Congregatione particulari de Propaganda Fide habita die 7 Maii
1669._
Cum iteratis per S. C. decretis exercitium Pontificalium extra Dioeceses
Episcopis ejusdem S. C. assignatas prohiberetur, quaesivit Episcopus
Heliopolitanus.
"An dicta decreta intelligenda essent vim suam habere _intra_ fines
Europae tantum, an vero extenderentur etiam ad alia loca, per quae
transeundum esset, cum ad suas Ecclesias proficisceretur".
"S. Congregatio respondit Decreta prohibentia dictum exercitium
Pontificalium extendi ad omnia loca, etiam extra fines Europae".[31]
III.
Public-domain text, read in full here on John Shaqi.
Reviews
Reviews
No reviews yet
Be the first to share your thoughts on this work.
Join the Discussion
Join the discussion
Sign in to leave a comment or review.
Sign InorCreate an account